Universitas Adler

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Alfredus Adler (1870–1937).

Universitas Adler,[1] vulgo Adler University est non lucrativa eruditionis superioris institutio quae in tribus campis (Sicagi Illinoesiae, Vancuverii Columbiae Britannicae, et in interrete) plus quam 1400 discipulos in curriculis magistralibus doctoralibusque mutationi sociali dicatis habet. Olim appellabatur The Adler School of Professional Psychology (Adleriana Psychologiae Professionalis Schola), sed fiduciariis consensu omnium placuit[2] ut nomen anno 2015 ineunte mutaretur. Universitas ex Alfredo Adler (1870–1937), medico, psychotherapista, psychologiaeque Adleranae conditore, appellatur.[3]

Universitas Adlerana est veterrima psychologiae schola libera in America Septentrionali et socius gregis National Council of Schools and Programs of Professional Psychology appellati.[4]

Conditor universitatis erat Rudolphus Dreikurs (1897–1972), psychiater qui Sicagum anno 1937 immigravit, Adlero mox mortuo.[5] Ex anno 2003, praeses est Raymond E. Crossman, PhD,[6] quintus in historia universitatis.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Haec appellatio a Vicipaediano e lingua indigena in sermonem Latinum conversa est. Extra Vicipaediam huius locutionis testificatio vix inveniri potest.
  2. De fiduciariis.
  3. Adler School History.
  4. NCSPP.
  5. De Alfredo Adler.
  6. Raymond E. Crossman.

Nexus interni

Nexus externi[recensere | fontem recensere]