Quantum redactiones paginae "Iohannes Xiphilinus" differant
Content deleted Content added
No edit summary |
m Bot 1 nexus intervici removet, quod nunc apud Vicidata cum tessera d:Q1362318 sunt |
||
Linea 18: | Linea 18: | ||
[[Categoria:Auctores Graeci mediaevales]] |
[[Categoria:Auctores Graeci mediaevales]] |
||
[[Categoria:Historici Byzantini]] |
[[Categoria:Historici Byzantini]] |
||
[[fr:Jean Xiphilin]] |
Emendatio ex 21:29, 24 Ianuarii 2017
Iohannes Xiphilinus (undecimo saeculo floruit) fuit scriptor et monachus Byzantinus qui nobis epitomam Historiae Romanae Dionis Cassii reliquit, libros XXXVI-LXXX continentem (69 a.C.n. - 229 p.c.). Ex hac historia integre vel paene integre servati sunt libri XXXVI-LX. Ita libri LXI-LXXX a morte Claudii imperatoris usque ad Alexandrum Severum Augustum, si quidem nonnulla fragmenta in excerptorum historicorum collectaneis Constantini Porphyrogeniti inventa exceperis, praecipue per Xiphilinum nobis noti sunt.
Iohannes Xiphilinus nepos patriarchae eiusdem nominis fuisse vulgo putatur.
Editiones
- Editio princeps Epitomae anno 1551 apud typographum Parisiensem Robertum Stephanum in lucem prodiit[1], qui quarto ante anno (1548) editionem principem ipsius Dionis Cassii iam dederat. Eodem anno Gulielmus Blancus Albiensis hoc compendium Latine convertit[2], paulo post Gulielmus Xylander adnotationibus et castigationibus suis instruxit (Basileae, 1558[3]).
- Hodie Xiphilinum cum Dione Cassio apud Bibliothecam Teubnerianam vel Loeb Classical Library commode legere potes.
Si vis plura legere...
- Christophorus Thomas Mallan, 'The Style, Method, and Programme of Xiphilinus' Epitome of Cassius Dio's Roman History', Greek Roman and Byzantine studies 2013(63) : 610-644 Hic legere potes
Notae
- ↑ Εκ των Διωνος του Νικαεως Ρωμαϊκών ιςτοριων, α̕πὸ Πομπείου Μάγνου μέχρις Αλεξαν́δρου του Μαμαιας έπιτομὲ Ιωάννου του̃ Ξιφιλινου. Dionis Nicæi Rerum Romanarum à Pompeio Magno, ad Alexandrum Mamææ, epitome authore Ioanne Xiphilino. Ex bibliotheca regia, Lutetiæ : ex officina Roberti Stephani typographi regii, regiis typis, M. D. LI.
- ↑ Hic legere potes
- ↑ Dionis Cassii Nicaei, Romanae historiae libri (tot enim hodie extant XXV. nimirum à XXXVI ad LXI. Quibus exponuntur res gestae à bello Cretico usque ad mortem Claudii Caesaris, quae est historia annorum circiter CXX. Nunc primum summa fide diligentiaque de graecis latini facti, Gulielmo Xylandro Augustano interprete. His accesserunt ejusdem annotationes... Additum est Joannis Xiphilini é Dione Compendium, Guil. Blanco Albiensi interprete : quae versio ab eodem Xylandro diligenter est, ubi oportuit castigata. Iidem libri Dionis ac Xiphilini seorsim Graecè quoque eduntur, accuratè ab eodem emendati. Adhaec, rerum & verborum copiosissimus Index, Basilieae : apud Joannem Oporinum. Hic legere potes