Quantum redactiones paginae "Dido" differant

E Vicipaedia
Content deleted Content added
No edit summary
No edit summary
Linea 7: Linea 7:


[[Vergilius]] fabulatur [[Aeneas|Aeneam]] capta Troia profugum vi tempestatis Carthaginem esse delatum et Didonem - amore eius captam sed ab eo desertam - mortem sibi conscivisse. Soror Didonis erat [[Anna (Aeneis)|Anna]] quae pyram ad placendum Didonem fecit.
[[Vergilius]] fabulatur [[Aeneas|Aeneam]] capta Troia profugum vi tempestatis Carthaginem esse delatum et Didonem - amore eius captam sed ab eo desertam - mortem sibi conscivisse. Soror Didonis erat [[Anna (Aeneis)|Anna]] quae pyram ad placendum Didonem fecit.
Ad pueros discendos in formam libri nubeculati hanc fabulam delineatrix batavica [[Magda van Tilburg]] (Vergilius Dido et Aeneas, sumptibus C.C. Büchner, Bambergae, isbn: 978-3-7661-5607-5, 56 p.) {{ling|latine}}
Ad pueros discendos in formam libri nubeculati hanc fabulam delineatrix batavica [[Magda van Tilburg]] redegit (Vergilius Dido et Aeneas, sumptibus C.C. Büchner, Bambergae, isbn: 978-3-7661-5607-5, 56 p.) {{ling|latine}}
[[Categoria:Mythologia Romana]]
[[Categoria:Mythologia Romana]]
[[Categoria:Res Carthaginienses antiquae]]
[[Categoria:Res Carthaginienses antiquae]]

Emendatio ex 18:07, 1 Ianuarii 2017

Vide etiam paginam discretivam: Dido (discretiva)

Cena Didonis et Aeneae in libro manu scripto saec. V (nomine "Vergilius Romanus") picta.
Dido, opus Henrici Frederici Füger ab anno 1792.

Dido (a nonnullis Elissa quoque appellata), filia Beli Tyriorum regis, primis nuptiis Sichaeo iuncta erat. Quem cum Pygmalion, frater Didonis, thesauros eius cupiens, interfecisset, illa somniis monita thesauris clam effossis navem conscendit et in Africam delata est. Ibi tantum sibi soli emit, quantum taurino corio posset circumdare. Quo in loco cum corium in tenuissimas partes desecuisset spatiumque satis amplum complexa esset, urbem condidit, quam Carthaginem appellavit. Deinde cum Iarbas rex nuptias eius ambiret recusantemque vi et armis cogeret, sibi ipsi manus intulit.

Vergilius fabulatur Aeneam capta Troia profugum vi tempestatis Carthaginem esse delatum et Didonem - amore eius captam sed ab eo desertam - mortem sibi conscivisse. Soror Didonis erat Anna quae pyram ad placendum Didonem fecit. Ad pueros discendos in formam libri nubeculati hanc fabulam delineatrix batavica Magda van Tilburg redegit (Vergilius Dido et Aeneas, sumptibus C.C. Büchner, Bambergae, isbn: 978-3-7661-5607-5, 56 p.) (latine)