Quantum redactiones paginae "Wellington" differant

Jump to navigation Jump to search
825 octeti additi ,  4 years ago
clima
(fontem non habemus vb. substantivi. Rescripsi)
(clima)
 
'''Wellington''',<ref>Vb. adiect. "Wellingtonensis", cf. nomina biologica ''[[Archidoris wellingtonensis]]'', ''[[Boccardia wellingtonensis]]''; "Vellingtonensis", cf. {{CathHierDiocese|well|Archidioecesis Vellingtonensis}}</ref> ([[Anglice]]: ''Wellington'') incolis circa 398&nbsp;300, est urbs ad extremitatem australem [[insula Septentrionalis (Nova Zelandia)|insulae Septentrionalis]] [[Nova Zelandia|Novae Zelandiae]] sita. Est etiam urbs capitalis huius civitatis, cuius urbs maxima est [[Aucopolis]], ad partes boreales eiusdem insulae florens. Urbs Wellingtonensis anno [[1839]] condita, anno insequenti ad honorem [[Arthurus Wellesley|Arthuri Wellesley]], ducis de Wellington et [[Proelium Waterlooense|Proelii Waterlooensis]] victoris, appellata est.
 
== Clima ==
Urbi Wellingtonensi [[clima]] est [[Clima oceanicum|oceanicum]] per [[enumeratio climatum Köppen–Geiger|enumerationem Köppen–Geiger]], aëre temperato sed hieme valde ventoso; [[temperatura]] aëris media mense Iulio 8.5° atque mense Februario 17°, minima inter 6° et 13°, maxima inter 11° et 20°, sed minima extrema usque hodie nota −0.1°, maxima extrema 30°; pluviis mense Februario ad 77 mm tantum, mense Iulio 136 mm, toto anno non minus quam 1&nbsp;244 mm elevatis; diebus pluviosis per annum totum fere 124 incidentibus; [[humiditas relativa|humiditate relativa]] inter mensuras 79% et 86% reperta, horis solis fulgentis mense Iunio 102, mense Ianiario 240, per annum totum 2&nbsp;058 repertis.<ref>Res climatologicae e Vicipaedia Anglica extractae, fontibus fidei dignis ibi citatis</ref>
 
== Incolae notabiles ==

Tabula navigationis