Quantum redactiones paginae "Pindarus" differant

E Vicipaedia
Content deleted Content added
mNo edit summary
Linea 21: Linea 21:
[[Categoria:Nati saeculo 6 a.C.n.]]
[[Categoria:Nati saeculo 6 a.C.n.]]
[[Categoria:Mortui saeculo 5 a.C.n.]]
[[Categoria:Mortui saeculo 5 a.C.n.]]
[[Categoria:Pindarus|!]]

Emendatio ex 19:54, 20 Augusti 2014

Simulacrum Pindari

Pindarus (Graece Πίνδαρος) fuit poeta lyricus Graecus. Patre Thebanus, ex aristocratica familia Boeotica ortus, Pindarus novissimus et clarissimus inter novem lyricos habetur. Carmina quae supersunt e Pindari opere principes tyrannosque laudant pro gentis virtute victoriaque ludorum.

Multos per annos in Sicilia habitabat, praecipue Syracusis et Agrigenti, apud tyrannos Hieronem atque Theronem. Illic inclitos cognovit poetas Simonidem et Bacchylidem, in litteris aemulos. Pindarus, mores maiorum celebrans, par heroibus celebratis, etsi tyrannis sive regibus, suis versis fiebat. Sic poeta iuvenes instruebat haec exempla referens.

Copiosa opera sunt quae Pindarus scripsit, a philologis Alexandrinis in libros septemdecim collecta, quorum libri quattuor tantum Epiniciorum nobis supersunt una cum fragmentis aliorum:

  • Olympia carmina 14
  • Pythia carmina 12
  • Nemea carmina 11
  • Isthmia carmina 8
  • Fragmenta

Bibliographia