Quantum redactiones paginae "Ioannes Turgenev" differant

E Vicipaedia
Content deleted Content added
Addbot (disputatio | conlationes)
m Addbot 67 nexus intervicos removet, quod nunc apud Vicidatam cum tessera d:q42831 sunt
No edit summary
Linea 19: Linea 19:
Anno [[1843]] Ioannes Turgenev cognovit cantricem [[Francia|Francogallicam]] nomine Paulina Viardot-Garcia (''Pauline Viardot-Garcia'', [[1821]] – [[1910]]). Amicitia cum illa illiusque familia per totam vitam scriptoris duravit, eius creaturam affecit. Suae caritatis ad Paulinam causa, Turgenev saepe peregre colebat.
Anno [[1843]] Ioannes Turgenev cognovit cantricem [[Francia|Francogallicam]] nomine Paulina Viardot-Garcia (''Pauline Viardot-Garcia'', [[1821]] – [[1910]]). Amicitia cum illa illiusque familia per totam vitam scriptoris duravit, eius creaturam affecit. Suae caritatis ad Paulinam causa, Turgenev saepe peregre colebat.


Annis [[1847]] – [[1852]] Turgenev creavit series narrationum nomine ''Scripta venatoris'' («Записки охотника»), ubi qualitates positivas ac iniuriam agricolarum Russicorum monstravit. (Liber ille fuit argumentum pro abolutione servitii in Imperio Russico.) Ioannes Turgenev etiam creavit certas fabulas ut ''Rudin'' («Рудин», anno [[1856]]), ''Pridie'' («Накануне», anno [[1860]]), ''Patres et filii'' («Отцы и дети», anno [[1862]]), ubi pulchritatem ac defecta culturae obsoletae nobilitatis Russicae cum [[Nihilismus|Nihilismo]] atque repraesentes epochae novae descripsit. In fabulis ''Fumus'' («Дым», anno [[1867]]) et ''Novitia'' («Новь», anno [[1877]]) est descriptio vitae [[Russi|Russorum]] peregre. Anno [[1882]] Turgenev creavit lyrico-philosophicos ''Versus in prosa'' («Стихотворения в прозе»).
Annis [[1847]] – [[1852]] Turgenev creavit series narrationum nomine ''Scripta venatoris'' («Записки охотника»), ubi qualitates positivas ac iniuriam agricolarum Russicorum monstravit. (Liber ille fuit argumentum pro abolutione servitii in Imperio Russico.) Ioannes Turgenev etiam creavit certas fabulas ut ''Rudin'' («Рудин», anno [[1856]]), ''Pridie'' («Накануне», anno [[1860]]), ''[[Patres et filii]]'' («Отцы и дети», anno [[1862]]), ubi pulchritatem ac defecta culturae obsoletae nobilitatis Russicae cum [[Nihilismus|Nihilismo]] atque repraesentes epochae novae descripsit. In fabulis ''Fumus'' («Дым», anno [[1867]]) et ''Novitia'' («Новь», anno [[1877]]) est descriptio vitae [[Russi|Russorum]] peregre. Anno [[1882]] Turgenev creavit lyrico-philosophicos ''Versus in prosa'' («Стихотворения в прозе»).


Ioannes Turgenev mortuus est 22 Augusti Calendarii Iuliani ([[3 Septembris]] Calendarii Gregoriani) anni [[1883]] in ''Bougival'', prope [[Lutetia]]m, et successit tumulo terrae [[Petropolis|Petropoli]].
Ioannes Turgenev mortuus est 22 Augusti Calendarii Iuliani ([[3 Septembris]] Calendarii Gregoriani) anni [[1883]] in ''Bougival'', prope [[Lutetia]]m, et successit tumulo terrae [[Petropolis|Petropoli]].

Emendatio ex 22:11, 4 Februarii 2014

Formula:Data hominis

Ioannes Sergii filius Turgenev (Russice Ива́н Серге́евич Турге́нев, Ivan Sergeevič Turgenev; natus 9 Novembris 1818, mortuus 3 Septembris 1883), scriptor Russicus.

Biographia

Ioannes Turgenev natus est 28 Octobris secundum Calendarium Iulianum (9 Novembris secundum Calendarium Gregorianum) anni 1818 in urbe Orel, in familia nobili. Eius pater, Sergius Turgenev, fuit praefectus militum, particeps Belli Patrii anni 1812. Tempore infantiae pueritiaeque suae Ioannes Turgenev in praedio matris suae, vico Spasskoe-Lutovinovo gubernii Orelensis, colebat.

Anno 1833 Turgenev studia incepit apud Universitatem Moscuensem, sed ab anno 1834 in facultate philosophica Universitatis Petropolitanae studebat (ubi studium suum complevit anno 1837, gradu candidati affectus). Decennio 184 certos versus fecit, e.g. e.g. anno 1834 creavit poema dramaticum nomine Steno («Стено», anno 1913 publicatum). Anno 1838 versus eius Vesper («Вечер») et Ad Venerem Mediceanam («К Венере Медицейской») in lucem editi sunt a diurnario Contemporaneus («Современник»).

Annis 18381840 Turgenev studium suum peregre continuavit. Anno 1842 in Universitate Petropolitana probationem pro gradu magistris philosophiae sustinuit. Annis 18421844 sustentavit munus ut functionarius Ministerii rerum domesticarum.

Anno 1843 Ioannes Turgenev cognovit cantricem Francogallicam nomine Paulina Viardot-Garcia (Pauline Viardot-Garcia, 18211910). Amicitia cum illa illiusque familia per totam vitam scriptoris duravit, eius creaturam affecit. Suae caritatis ad Paulinam causa, Turgenev saepe peregre colebat.

Annis 18471852 Turgenev creavit series narrationum nomine Scripta venatoris («Записки охотника»), ubi qualitates positivas ac iniuriam agricolarum Russicorum monstravit. (Liber ille fuit argumentum pro abolutione servitii in Imperio Russico.) Ioannes Turgenev etiam creavit certas fabulas ut Rudin («Рудин», anno 1856), Pridie («Накануне», anno 1860), Patres et filii («Отцы и дети», anno 1862), ubi pulchritatem ac defecta culturae obsoletae nobilitatis Russicae cum Nihilismo atque repraesentes epochae novae descripsit. In fabulis Fumus («Дым», anno 1867) et Novitia («Новь», anno 1877) est descriptio vitae Russorum peregre. Anno 1882 Turgenev creavit lyrico-philosophicos Versus in prosa («Стихотворения в прозе»).

Ioannes Turgenev mortuus est 22 Augusti Calendarii Iuliani (3 Septembris Calendarii Gregoriani) anni 1883 in Bougival, prope Lutetiam, et successit tumulo terrae Petropoli.

Fontes

  • Encyclopaedia Sovietica Magna, editio tertia (Russice)
  • Dictionarium novum illustratum encyclopaedicum – Новый иллюстрированный энциклопедический словарь / Ред. кол.: В.И. Бородулин, А.П. Горкин, А.А. Гусев, Н.М. Ланда и др. – М.: Большая Российская энциклопедия, 2001. – ISBN 5-85270-259-5 (Russice)

Nexus externus

Vicimedia Communia plura habent quae ad Ioannem Turgenev spectant (1, 2).