Quantum redactiones paginae "Annus luce mensus" differant

E Vicipaedia
Content deleted Content added
Addbot (disputatio | conlationes)
m Addbot 107 nexus intervicos removet, quod nunc apud Vicidatam cum tessera d:q531 sunt
Addbot (disputatio | conlationes)
m Addbot 1 nexus intervici removet, quod nunc apud Vicidata cum tessera d:q531 sunt
Linea 14: Linea 14:
[[Categoria:Lux]]
[[Categoria:Lux]]
[[Categoria:Mensura]]
[[Categoria:Mensura]]

[[pnb:چانن ورہ]]

Emendatio ex 06:10, 24 Martii 2013

Annus luce mensus[1] sive spatium lucis annuae (abbreviatio internationalis ly) est illud spatium quod lux per unum annum in spatio vacuo pervolare potest. Unus annus luce mensus aequat fere 9 460 500 000 000 km. Longitudo exacta dependet a definitione anni (sive annus tropicalis sive annus Iulianus sive annus sideralis significatur). Unio Astronomica Internationalis annum Iulianum praefert. Itaque 1 ly aequat 9 460 730 472 580 800 m. Unum spatium lucis annuae aequat 63 240 ua (unitatum astronomicarum) vel 0,3066 pc (parsec).

Exstant etiam unitates

  • spatium lucis horalis (= 1 079 252 848 800 m),
  • spatium lucis minutalis ( = 17 987 547 480 m),
  • spatium lucis secundalis ( = 299 792 458 m).

Astrologi unitatibus spatii lucis ad distantias astronomicas metiendum utuntur. Terra, exempli causa, a Sole circiter octo spatia lucis minutalis abest. Proxima stella praeter Solem, id est Proxima Centauri, plus quattuor annos lucis abest.

Notae

  1. Lexicon Morgan; José Juan Del Col, Diccionario auxiliar: español-latino para el uso moderno del Latín.; Tuomo Pekkanen & Reijo Pitkäranta, Lexicon hodiernae Latinitatis Finno-Latino-Finnicum (Helsinki: SKS 2005) s.v. Valovuosi.