Quantum redactiones paginae "Castra carceralia" differant

E Vicipaedia
Content deleted Content added
No edit summary
No edit summary
Linea 1: Linea 1:
[[Imago:Birkenau gate.JPG|300px|thumb|CCC Ausvicianorum porta. In titulo supra portam haec verba per ''ironian'' inscripta sunt: ''[[Arbeit macht frei]]''. Quae Latine ad verbum sic convertenda sunt: "labor facit liberum", quasi ''labor liberabit''.]]

'''Castris ad captivos concludendos''' positis vel breviter ''CCC'' in custodia tenentur, qui nullius sceleris damnati aut accusati propter originem suam aut propter fidem suam aut quod aliter de re publica sentiunt quam penes quos summa potestas est.
'''Castris ad captivos concludendos''' positis vel breviter ''CCC'' in custodia tenentur, qui nullius sceleris damnati aut accusati sunt, propter originem suam aut propter fidem suam aut quod aliter de re publica sentiunt quam penes quos summa potestas est.

Quae cum quasi ad iniuriae exemplum maximae saeculo 19. semel atque iterum in diversis mundi partibus instituta essent, tamen numquam generi humano maiorem incusserunt terrorem quam cum tempore [[Bellum Orbis Terrarum II|belli per totum orbem terrarum gesti alterius]] a [[Germania|Germani]]s per [[Europa]]m disponerentur, ut cum [[Zigani]] tum [[Iudaei]] illuc coacti labore debilitarentur et catervatim [[Shoa|extinguerentur]]. Quorum omnium notissima illa castra [[Ausvicium|Ausviciana]] sunt, in quibus ad decies centena milia hominum esse necatos veri simile est.

Emendatio ex 17:04, 9 Maii 2007

CCC Ausvicianorum porta. In titulo supra portam haec verba per ironian inscripta sunt: Arbeit macht frei. Quae Latine ad verbum sic convertenda sunt: "labor facit liberum", quasi labor liberabit.

Castris ad captivos concludendos positis vel breviter CCC in custodia tenentur, qui nullius sceleris damnati aut accusati sunt, propter originem suam aut propter fidem suam aut quod aliter de re publica sentiunt quam penes quos summa potestas est.

Quae cum quasi ad iniuriae exemplum maximae saeculo 19. semel atque iterum in diversis mundi partibus instituta essent, tamen numquam generi humano maiorem incusserunt terrorem quam cum tempore belli per totum orbem terrarum gesti alterius a Germanis per Europam disponerentur, ut cum Zigani tum Iudaei illuc coacti labore debilitarentur et catervatim extinguerentur. Quorum omnium notissima illa castra Ausviciana sunt, in quibus ad decies centena milia hominum esse necatos veri simile est.

CCC similia castra Russice breviter GULAG appellata Iosepho Stalin auctore non tam ad homines interficiendos quam ad vires et labores eorum exhauriendos excogitata sunt, quamvis mediis saeculi 20. decenniis et in illis ingens captivorum multitudo mortem obierit.