Disputatio Usoris:Irenaeus

Page contents not supported in other languages.
E Vicipaedia

Initio sine me te recte salutare:


Salve, Irenaeus!

Gratus aut grata in Vicipaediam Latinam acciperis! Ob contributa tua gratias agimus speramusque te delectari posse et manere velle.

Cum Vicipaedia nostra parva humilisque sit, paucae et exiguae sunt paginae auxilii, a quibus hortamur te ut incipias:

Si plura de moribus et institutis Vicipaedianis scire vis, tibi suademus, roges in nostra Taberna, vel roges unum ex magistratibus directe.

In paginis encyclopaedicis mos noster non est nomen dare, sed in paginis disputationis memento editis tuis nomen subscribere, litteris impressis --~~~~, quibus insertis nomen tuum et dies apparebit. Quamquam vero in paginis ipsis nisi lingua Latina uti non licet, in paginis disputationum qualibet lingua scribi solet. Quodsi quid interrogare velis, vel Taberna vel pagina disputationis mea tibi patebit. Ave! Spero te "Vicipaedianum" aut "Vicipaedianam" fieri velle!


de Empedocle: Hmmm, fortasse errorem feci (non memini eam revertisse), at nec grammatica nec forma emendationum tuarum haud perfecta est, adspice:

[[igne]], [[aqua]], [[terra]], [[aere]]) consistere voluit...Igne nec aere formae non nominativae sunt, ita nexus spem nullam habet operandi. 

Et hoc:

Et ille erat finis Empedoclis. Subiectum sententiae huius "id" est, ita "illud" sine dubio meliore sit.

Quaeso, iterum opera tua revide, formam grammaticamque melius notans. Possis opera mea ipse revertere, non necesse est mihi. Placetne tibi?--Ioshus Rocchio 22:18, 15 Iunii 2006 (UTC)[reply]


Ita, non nego "igne", et "aere", in casibus rectis ponita esse. Suggero hoc:
[[ignis|igne]], [[aqua]], [[terra]], [[aer]]e) consistere voluit 
ut nexus intravici opus suum perfaciant. Intellegen?--Ioshus Rocchio 23:13, 15 Iunii 2006 (UTC)[reply]

Hi, it seems that you wanted to correct the title of a page, however, this needs more: If you think a page has the wrong name, you can move it by clicking on "movere". It is a bit more complicated with categories: There all referring links have to be changed. I have fixed the links in that way:

[[pagename|displayed name]]

So, at the moment the titles you want to see are displayed and the links are "blue" (= ok). However, if you really want to change the title of the page or category, this needs more. Please tell me, if you need help. Please see Disputatio:Imperatores Romani Sacri as well. --Roland2 20:45, 18 Iunii 2006 (UTC)[reply]

If you want to discuss the name of the article, you should try the Vicipaedia:Taberna or you might directly adress your request at a skilled and active user (see Specialis:Recentchanges). If you are patient, you might wait until someone reacts on your suggestion on the article's page. Then, when it's clear how the article should be renamed, you just go to the article's page and click on "movere" and enter the new name and a comment why you want to move this article. This will 1) move the article and it's talk page to the new location and 2) will make redirects from the old page(es) to the new page(s). For redirects see Vicipaedia:Redirectio. 3) You are finished. For categories you will have to create the new category (see Vicipaedia:Categoria) and edit all pages where the old category was used. Then you may mark the old category (with {{delenda}}) for deletion (by an administrator). And you are finished again. ;-) The most complicated thing is to find a correct name for the page, see Vicipaedia:Titulus. If you are quite sure about the new title, you might just move the page without asking someone. The others will protest, if they do not like your action and the page can be moved back. Not a big problem. I'll give Ioshus a hint ... this might shorten the process significantly. How do the say? Be bold ... Wikipedia:Be bold in updating pages ;-) --Roland2 21:48, 18 Iunii 2006 (UTC)[reply]

gratio tibi ago propter correctiones. Sed antea formulam modificare debeo pro omnis pontificibus, quia non predecessor sed recte praecessor et non obit sed obiit. (Sorry if now I write in Englishbut I'm in a hurry), otherwise the table does'nt work, but I don't know how to change the table, --Massimo Macconi 10:35, 13 Octobris 2006 (UTC)[reply]

Formulam mutavi. Maxime, nunc potes etiam adhibere Obiit et Decessor vel Praecessor. Vale! --UV 23:47, 13 Octobris 2006 (UTC)[reply]

thank you[fontem recensere]

Just a big thanks to you for correcting the article about all Spielberg. Could you help me please also for pope Pius VII? I would do it alone, but my Latine is very poor and I can write only short sentences --Massimo Macconi 08:06, 14 Novembris 2006 (UTC)[reply]

intellego idem problema habeo, vale --Massimo Macconi 21:08, 16 Novembris 2006 (UTC)[reply]

secundum bellum Punicum[fontem recensere]

Ad notitiam tuam modo: PONS habet pro exemplo sub "secundus, -a, -um":

  1. mensa
  2. bellum Punicum

Vale! --Alex1011 10:58, 5 Ianuarii 2007 (UTC)[reply]

de moribus[fontem recensere]

Me facis tristem verbis tuis. Cur contra nec nobiscum laborare velis? Quippe mos noster, et quippe paginam consilii habemus de usu calendariorum. Vide Vicipaedia:Numeri Romani, et Vicipaedia:Auxilium_pro_editione_(latine)#Numerorum usus. Consentio tibi ut recte sit calendario Romano uti, at non hic. Quaeso etiam, vel nobiscum labores, vel nullo pacto. Si calendario Romano in paginis scribes, iniurias nobis fers, tempusque alii apsumit. Maiore Latinitate possis scribere, et tuis contributioneibus nonnumquam fructus sum. Ergo, non te velim usorem ammitere. Minus te velim demittere, sed scito me hoc modo acturum esse, si iniuras continues tuas agere. Gratias ob tempus et lectionem, amabo te in mentem meam rationem accipere. Cura valeas! --Ioshus (disp) 15:59, 15 Aprilis 2007 (UTC)[reply]

In auxiliis, Ioshe, tuis hoc legi: Modus vere Romanus et inhabilis et turpis est. De inhabilitate controversiam inire nolo, quamquam, exemplumne eodem loco laudatum ad morem vere Romanum referendum sit, disputari potest. Calendarium autem, quo Arpinas ipse usus est, turpe esse, sincerae latinitatis amatorem mea quidem sententia ne cogitare quidem decet.
Quid? Egone contra vos laboro? Qui illud ante vel post Christum natum post numeros scribendum esse praecipitis, ita ut boni generis scribendi exemplum, formulam huius modi anno a.Chr.n. quadragesimo quarto rotundam et elegantem, quae sola mihi Ciceroniana esse videtur, nullo modo adhibere possimus! Nonne, qui hoc ut fiat pro lege instituit eosque fugare sui officii ducit, qui a Cicerone Caesareque profecti aliter scribunt, contra latinitatem laborabit ipsam?
Quod qui defendis, te rogo: quem ad finem haec vicipaedia instituta est? Videlicet
  • neque ut certiores fiamus de rebus quibuslibet: quas omnes facilius plenioresque aut nostra materna aut Anglica lingua legemus,
  • neque ut thesaurum ullum congeramus rerum ad litteras humaniores ab antiquitate usque ad nostrum tempus spectantium: id quod nullo modo fieri constat,
  • neque ut latinitati optimae studeamus ceterisque, qui ubique terrarum hanc vicipaediam adeant, exemplo facti cum eis in latinitate excolenda desudemus: quae ne quam optima fiat, vetitum est.
Restare mihi haec ratio una videtur, ut pueri quovis stimulo commoti Latine ludere possint. Miror te, virum gravissimum, tales nugas operae tuae pretium esse existimare. Hortor ideo te, amice, ut mecum potius labores neve a genere dicendi optimo, qui benevoli strenui industriosi sunt, eos abigere pergas.--Irenaeus 16:16, 17 Aprilis 2007 (UTC)[reply]

Fabullus Irenaeo s.p.d.[fontem recensere]

Magnas, Irenaee, tibi gratias ago propter blanda verba tua. Res video multas tibi variasque placere in Vicipaedia, praecipue quae Dithmarsiae spectent ad regionem, ubi conicio Lares residere tuos. Hoc unum scire velim: quaenam ex paucis exiguisque meis recensionibus tibi tam placuerunt, ut plures a me scriptas legere cupias? Fac valeas, --Fabullus 16:42, 9 Maii 2007 (UTC)[reply]

mea culpa[fontem recensere]

Gratias ut in lucem aerumnam tulisti. Pessime intelligo scriptum Germanicum...--Ioshus (disp) 12:25, 12 Maii 2007 (UTC)[reply]

Ludimontius[fontem recensere]

Quid Ludimontius significat? Nec in meo lexico nec in Google est. Gratias tibi ago! -- Secundus Zephyrus 03:02, 13 Maii 2007 (UTC)[reply]

Praemium Nobelianum versus Nobelicium[fontem recensere]

Iranei vide paginam disputationis Disputatio:Praemium Nobelicium; Gratias tibi ago.--Rafaelgarcia 04:58, 31 Maii 2007 (UTC)[reply]

de figura paginae primae[fontem recensere]

Salve Irenaee. A few of us were discussing the layout and content of our pagina prima, and some expressed desire to rehaul it. This might include color changes, content changes, layout changes, and who knows what else. Could you join the discussion at Disputatio:Pagina prima/Nova? Give us a list of things you want a main page to have, what you dont want a main page to have, and what specifically you might think to do differently with ours. We will then try to come up with a design that meets as many of these requests as possible, based on content from everyone. Thanks, and regards.--Ioshus (disp) 20:42, 3 Iunii 2007 (UTC)[reply]

Irenaeo Ioshus spd-

Recte me monuisti ne licere quasi imperativum usurparem, ergo gratias ago. Diem autem si inspicies, videbis me illud scripsisse anno ad diem uno abhinc. Spem haerens teneo ut Latinitatem per hoc spatium temporis mean meliorarem. =]

Recte etiam errores monstravisti in nostra formula {{salve}}. Movi verba tua in eius disputationem, qua in animo habebo respondere. Scito me diu voluisse illam omnino mutare, haud solam verborum figuram. Semper divortor!

Fac valeas.

--Ioshus (disp) 22:32, 15 Iunii 2007 (UTC)[reply]

de conventis conclusis[fontem recensere]

Mutationes, quas proposuisti, feci. Monstrato mi quaepiam vides deficientia. Valeas.--Ioshus (disp) 03:17, 1 Iulii 2007 (UTC)[reply]

Feci, mi Irenaee, novum titulum paginae Deliberatio de pace componenda Versaliis facta (1919). An melius? Andrew Dalby (disputatio) 11:28, 30 Iulii 2007 (UTC)[reply]

Salutem reddo[fontem recensere]

multam, Irenaee, speroque te de hoc Vicipaediae proposito nullo pacto desperaturum, qui eruditione industria eloquentia tot tantaque subsidia ferre potes. Mihi enim persuasum est hanc encyclopaediam numquam condituram fuisse, nisi et qui rudem barbaramque colunt latinitatem (in quibus et ego nomen meum profiteor) sicut formicae frustula sua operi magno attulissent. Accedit quod ipsa rerum natura nationes diversas de litteris linguisque antiquis idem sentire vetat. Ego quidem fructum cepi ex eis quae de finibus Vicipaediae disseruisti censeoque hanc disputationem primam ad paginam esse transferendam, ut appareat e commercio sententiarum quid sibi velit Vicipaedia Latina.--Ceylon 17:15, 12 Ianuarii 2008 (UTC)[reply]

Gratus revenisti[fontem recensere]

Gratus, Irenaee, revenisti! --Fabullus 14:09, 31 Maii 2008 (UTC)[reply]

Itero! Andrew Dalby (disputatio) 09:00, 6 Aprilis 2011 (UTC)[reply]