Quantum redactiones paginae "Iosephus Morabito (mafiosus)" differant

E Vicipaedia
Content deleted Content added
m automaton: addens nexum ad annum nativitatis et mortis; mutationes minores
Addbot (disputatio | conlationes)
m Addbot 3 nexus intervici removet, quod nunc apud Vicidata cum tessera d:q1067919 sunt
Linea 19: Linea 19:
[[Categoria:Latrones]]
[[Categoria:Latrones]]
[[Categoria:Incolae Italiae]]
[[Categoria:Incolae Italiae]]

[[en:Giuseppe Morabito]]
[[fr:Giuseppe Morabito]]
[[it:Giuseppe Morabito (boss)]]

Emendatio ex 22:03, 13 Martii 2013

Vide etiam paginam fere homonymam: Iosephus Morabito

Haec commentatio vicificanda est ut rationibus qualitatis propositis obtemperet.
Quapropter rogamus ut corrigas, praecipue introductionem, formam, nexusque extra et intra Vicipaediam.

Iosephus Morabito natus die 15 mensis augusti 1934 in vico Africo in Locride prope Reggium Calabriae est dux famosus societatis criminalis cui nomen 'Ndrangheta.

Biographia

Iosephus Morabito, nullis studiis effectis, factus est iam satis iuvenis sodalis societatis criminalis 'Ndranghetta, rapideque propter sollertiam in rebus criminalibus patrandis et propter feritatem quasi innatam, gradus superiores attigit.

Etiam connexus habebat cum "Honorabili Societate", vulgo Mafia nuncupata et ut apparuit praecipue cum Totò Riina, uno e crudelissimis mafiosis, qui eum adiuvabat cum clam latitabat.

Tam solers erat ad homines interficiendos ut honoraretur titulo interfectoris ("u tiradrittu").

Nomen eius inscribebatur in indice latronum maxime detegendorum in Italia, cum mense februario 2004 tandem captus est.

Eius posteritas

Tamen post eius prehensionem traditio familiaris non desiit pergere et eius filius Roccus Morabito qui nunc temporis dux est Societatis 'Ndrangheta ipse captus est die 27 m. aprilis 2010.