Iosephus Morabito (mafiosus)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Vide etiam paginam fere homonymam: Iosephus Morabito (poeta)


Iosephus Morabito natus die 15 mensis augusti 1934 in vico Africo in Locride prope Reggium Calabriae est dux famosus societatis criminalis cui nomen Andragathia, graece ανδραγαθία (societas virorum bonorum), italice 'Ndràngheta est. Altera nomina Andragathiae sunt Familia Montalbano, Honorata societas, Sancta Illa et Pueria (italice Picciotteria). Sodalis Andragathiae "Andrinus" (italice 'Ndrinu) dictus est, et "Andrina" (italice 'Ndrina) unaquaeque singula familia pars Andragathiae dicta est.

Biographia[recensere | fontem recensere]

Iosephus Morabito, nullis studiis effectis, factus est iam satis iuvenis sodalis societatis criminalis Andragathiae vel Andrinus, rapideque propter sollertiam in rebus criminalibus patrandis et propter feritatem quasi innatam, gradus superiores attigit.

Etiam conexus habebat cum "Honorabili Societate", vulgo Mafia nuncupata, et ut apparuit praecipue cum Totò Riina, uno e crudelissimis mafiosis, qui eum adiuvabat cum clam latitabat.

Tam solers erat ad homines interficiendos ut honoraretur titulo interfectoris ("u tiradrittu").

Nomen eius inscribebatur in indice latronum maxime detegendorum in Italia, cum mense februario 2004 tandem captus est.

Eius posteritas[recensere | fontem recensere]

Tamen post eius prehensionem traditio familiaris non desiit pergere et eius filius Roccus Morabito qui nunc temporis dux est Societatis Andragathiae ipse captus est die 27 m. aprilis 2010.