Quantum redactiones paginae "Basilina" differant

E Vicipaedia
Content deleted Content added
Addbot (disputatio | conlationes)
m Addbot 10 nexus intervicos removet, quod nunc apud Vicidatam cum tessera d:q260258 sunt
Linea 14: Linea 14:
[[Categoria:Mortui saeculo 4]]
[[Categoria:Mortui saeculo 4]]
[[Categoria:Iulianus (imperator)]]
[[Categoria:Iulianus (imperator)]]

[[bg:Базилина]]
[[ca:Basilina]]
[[de:Basilina]]
[[en:Basilina]]
[[es:Basilina]]
[[fr:Basilina]]
[[hu:Flavia Basilina]]
[[it:Basilina]]
[[ru:Василина (супруга Юлия Констанция)]]
[[sr:Василина (супруга Јулија Констанција)]]

Emendatio ex 10:56, 10 Martii 2013

Basilina (nata anno ignoto, mortua anno 332 vel 333) mater Iuliani imperatoris erat.

Vita

Fuit origine nobili nata[1], pater Iulius Iulianus, praefectus praetorio imperatoris Licinii fuit. Iulianus magistrum ei Mardonium spadonem dedit, qui postea et filium Basilinae Iulianum instruxit. Frater Basilinae Iulianus fuit, qui postea etiam praefectus Aegyptum administravit[2]. Basilina ipsa Flavio Iulio Constantio, filio Constantii I imperatoris, nupsit. Anno 331 Iulianus filius solus Basilinae natus est. Ipsa anno posteriore mortua est[3]. Iulianus postea urbem quandam Basilinopolin in Bithynia nominavit.

Controversia de Arianismo

Inter controversias de Arianismo Athanasius Alexandrinus episcopus Basilinam vituperavit, quod ea adiuvante Eutropius episcopus Hadrianopolis, qui contra Arianos certavit depositus esset[4]. Sed postea ad orthodoxiam reversa est. Nam agrum suum apud Ephesum situm ecclesiae ex testamento cessit[5].

Notae

  1. Ammianus Marcellinus XXV 3,23
  2. Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 6, c. 11
  3. Iuilianus, Misopogon, 352b
  4. Athanasius, Historia Arianorum 5,1; Confer Claus Rosen, Julian. Kaiser, Gott und Christenhasser, Stuttgardiae 2006, p. 70
  5. Palladius, Dialogus de vita Ioannis Chrysostomi 13