Quantum redactiones paginae "Herodes Atticus" differant

E Vicipaedia
Content deleted Content added
Linea 13: Linea 13:


== Philiosophia et ars dicendi ==
== Philiosophia et ars dicendi ==
Herodes Atticus eruditissimus et humanissimus homo erat, quem [[Antoninus Pius]] magistrum filiis suis Marco Aurelio et [[Lucius Verus|Lucio Vero]] dedit.
Herodes Atticus eruditissimus et humanissimus vir erat, quem [[Antoninus Pius]] filiis suis Marco Aurelio et [[Lucius Verus|Lucio Vero]]magistrum fecit.



== Bibliographia ==
== Bibliographia ==

Emendatio ex 21:55, 3 Martii 2013

Herma Herodis Attici in villa sua apud Kephissiam

Herodes Atticus (Graece Ἡρώδης ὁ Ἀττικός; Latine etiam Lucius Vibullius Hipparchus Tiberius Claudius Atticus Herodes Marathonius; natus circa annum 101; mortuus anno 177) fuit rhetor Graecus et senator Romanus. Etiam philosophiae studebat.

Familia

Filius Tiberii Claudii Attici Herodis senatoris et consulis suffecti erat. Uxor eius Regilla erat, ex quo quattuor liberos habuit, quorum solus Tiberius Claudius Marcus Appius Atilius Bradua Regillus Atticus patri superfuit.

Cursus honorum

Praeter compluros magistratus patriae Athenarum et Romae honores adeptus est: Erat quaestor candidatus principis anno 129, tum tribunus plebis et praetor (133), anno 134 legatus ad componendam urbes Asiae et proconsul eius provinciae 134/135 erat et tandem anno 143 consul ordinarius. Propter iurgia cum aliquibus magistratibus anno 174 ab Antonino Pio relegatus, sed anno sequenti Marco Aurelio auctore revocatus est.

Aedificia

Herodes Atticus ditissimus civis Athenarum patriam multis et pulcherrimis aedificiis ornavit, ut stadia Athenis et Delphis, Nymphaeum Olympiae, Odea Athenis et multa alia.

Philiosophia et ars dicendi

Herodes Atticus eruditissimus et humanissimus vir erat, quem Antoninus Pius filiis suis Marco Aurelio et Lucio Veromagistrum fecit.

Bibliographia

  • Papalas, A. J., "Herodes Atticus: An essey on education in the Antonine age", History of Education Quarterly, Vol. 21, No. 2 (Summer, 1981), pp. 171-188.

Nexus externus

Vicimedia Communia plura habent quae ad Herodem Atticum spectant.


Antecessores:
Lucius Cuspius Pactumeius Rufinus et Lucius Statius Quadratus
Consul
143
cum
Gaio Bellicio Torquato
Successores:
Lucius Hedius Rufus Lollianus Avitus et Titus Statilius Maximus

Formula:Link GA