Quantum redactiones paginae "Fridericus II (imperator)" differant
m r2.6.5) (automaton addit: ka:ფრიდრიხ II შტაუფენი |
|||
Linea 69: | Linea 69: | ||
[[it:Federico II del Sacro Romano Impero]] |
[[it:Federico II del Sacro Romano Impero]] |
||
[[ja:フリードリヒ2世 (神聖ローマ皇帝)]] |
[[ja:フリードリヒ2世 (神聖ローマ皇帝)]] |
||
[[ka:ფრიდრიხ II შტაუფენი]] |
|||
[[ko:프리드리히 2세 (신성 로마 제국)]] |
[[ko:프리드리히 2세 (신성 로마 제국)]] |
||
[[lij:Federigo II do Sacro Impeo Roman]] |
[[lij:Federigo II do Sacro Impeo Roman]] |
Emendatio ex 18:17, 21 Februarii 2013
Fridericus II (vel Federicus II), qui dicitur Stupor Mundi vel Puer Apuliae, (natus Aesi apud Ancona die 26 Decembris 1194 - mortuus in "Florentino", Apulia die 13 Decembris 1250) fuit rex Siciliae ab anno 1198 usque ad mortem anno 1250, rex Hierosolymae, rex Germanicus et imperator Romanus.
Vita
Filius erat Henrici VI imperatoris, qui pridie natalis Friderici rex Siciliae coronatus est, et Constantiae de Altavilla filiae Rogerii II Normanni. Puero nomen Fridericus Rogerius honoris avorum eius causa datum est. Rex Siciliae post mortem patris anno 1198 factus est, rex autem Germanorum (in chartis "Romanorum rex") ab anno 1212. Friderico in Germaniam profecto Siciliae regnum curis Henrici filii remansit.
Fridericus fuit imperator sacri Romani imperii a die 23 Novembris 1220, quo die Honorius III papa eum Romae coronavit, usque ad mortem. Patris vicem in partibus Germaniae gessit rex Henricus VII eius filius, qui antea in Sicilia regnaverat, ab anno 1222 usque ad annum 1235, postea vero Conradus IV rex electus anno 1237. Fridericus rex Hierosolymitanus ab anno 1225 erat ob nuptias Isabellae II reginae. 18 Februarii 1229 Fridericus II et Al-Kamil Muhammad al-Malik Sultanus Aegypti oppido Jaffa de pace convenerunt.
Anno 1231 Librum Augustalem conlectio legum pro Regno Siciliae promulgavit. Anno 1245 Papa Innocentius IV Concilium (Concilium Lugdunense Secundum) convocavit ut imperatorem Fridericum deponeret.
Fridericus ter uxores duxit:
- Constantia Aragoniae, filia Alphonsi II regis
- Isabella II, regina Hierosolymitana
- Isabella Angliae, filia Iohannis regis
Bibliographia
- David Abulafia, Frederick II. A Medieval Emperor, Londinii, 1988
- Thomas Curtis van Cleve, The emperor Frederick II of Hohenstaufen, immutator mundi. Oxonii: Clarendon Press, 1972
- Norbert Kamp, "Federico II di Svevia, imperatore, re di Sicilia e di Gerusalemme, re dei Romani" in Federiciana (Romae:Treccani, 2005); talia in Dizionario Biografico degli Italiani
- Ernestus Kantorowicz, Kaiser Friedrich der Zweite. 2 voll. Berolini, 1927-1928
- Stefano Rapisarda, "Federico II, attività poetica" in Federiciana (Romae:Treccani, 2005)
- Wolfgang Stürner, Friedrich II. 2 voll. Darmstadii, 1992-1997
Nexus externi
Vide Fridericus II (imperator) apud Vicifontem. |
Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes! |