Quantum redactiones paginae "Denotatio" differant

E Vicipaedia
Content deleted Content added
No edit summary
No edit summary
Linea 19: Linea 19:
Ex quo consequi videtur, ut denotatio significatio primaria et fundamentalis habenda sit. Tametsi non desunt signa (sicut ''sus''), quorum denotationes univocae esse videntur, tamen sunt signa etiam plura in quibus existimationes connotativae videntur veritates denotativas praecedere,<ref>Fiske (1982: 92).</ref> sicut ''crux'' cuius significatio religiosa significationi geometricae praestare videtur. In delinienda autem cruce multum refert atque ad interpretationem confert, utrum subversa an lateri innixa (sicut in [[Cruces et circuli|crucum et circulorum ludo]]) figuretur.
Ex quo consequi videtur, ut denotatio significatio primaria et fundamentalis habenda sit. Tametsi non desunt signa (sicut ''sus''), quorum denotationes univocae esse videntur, tamen sunt signa etiam plura in quibus existimationes connotativae videntur veritates denotativas praecedere,<ref>Fiske (1982: 92).</ref> sicut ''crux'' cuius significatio religiosa significationi geometricae praestare videtur. In delinienda autem cruce multum refert atque ad interpretationem confert, utrum subversa an lateri innixa (sicut in [[Cruces et circuli|crucum et circulorum ludo]]) figuretur.


== Lexema et categoriae ontologicae ==
== Lexema et mundus ==
Constat denotationis a connotatione distinctionem omnino contemplativam esse ac plures movere quam solvere quaestiones. Itaque multis semanticae et semioticae studiosis visum est denotationem aliter animo concipere. Saussure in signo intellexit rem mentalem, quae non rem et nomen sed conceptum et "imaginem acusticam" inter se coniungeret iunctura inseparabili.<ref>Le signe linguistique unit non une chose et un nom, mais un concept et une image acoustique" (Saussure 1922/1969: 98); Le signe linguistique est donc une entité psychique à deux faces [...] Ces deux éléments sont intimement unis et s'appellent l'un l'autre" (idem, 99).</ref> Sed Saussure omnino, signum qualem habeat rationem cum mundo a systemate linguae (''langue'') extrario, inspicere praeteriit. Itaque linguistae de [[lexema]]tibus sive unitatibus lexicalibus loqui malunt et ''denotationem'' describunt rationem, quae obtinet inter lexemata et actiones homines locos processus proprietates aliasque categorias ontologicas, ex quibus mundum constare intellegimus.<ref>Lyons (1977a: 206-215); Löbner (2002: 25-27).</ref> Actiones homines loci aliaeque categoriae, ad quas lexema aut signum adhiberi potest, in vicem appellantur ''denotata''. Sed haec denotatio non est simplex sed obliqua.
Constat denotationis a connotatione distinctionem omnino contemplativam esse ac plures movere quam solvere quaestiones. Itaque multis semanticae et semioticae studiosis visum est denotationem aliter animo concipere. Saussure in signo intellexit rem mentalem, quae non rem et nomen sed conceptum et "imaginem acusticam" inter se coniungeret iunctura inseparabili.<ref>Le signe linguistique unit non une chose et un nom, mais un concept et une image acoustique" (Saussure 1922/1969: 98); Le signe linguistique est donc une entité psychique à deux faces [...] Ces deux éléments sont intimement unis et s'appellent l'un l'autre" (idem, 99).</ref> Sed Saussure omnino, signum qualem habeat rationem cum mundo a systemate linguae (''langue'') extrario, inspicere praeteriit. Itaque linguistae de [[lexema]]tibus sive unitatibus lexicalibus loqui malunt et ''denotationem'' describunt rationem, quae obtinet inter lexemata et actiones homines locos processus proprietates aliasque categorias ontologicas, ex quibus mundum constare intellegimus.<ref>Lyons (1977a: 206-215); Löbner (2002: 25-27).</ref> Actiones homines loci aliaeque categoriae, ad quas lexema aut signum adhiberi potest, in vicem appellantur ''denotata''. Sed haec denotatio non est simplex sed obliqua, sicut hoc [[Triangulum semioticum|triangulo semiotico]] monstratur:<ref>Löbner (2002: 25).</ref> <pre>
Lexema
╱╲
sɪɢɴɪғɪᴄᴀᴛɪᴏ ╱ ╲ ᴅᴇɴᴏᴛᴀᴛɪᴏ
╱ ╲
╱ ╲
Conceptus ———————> Categoria

ᴅᴇᴛᴇʀᴍɪɴᴀᴛɪᴏ
</pre>
Id est, lexema (sicut ''sus'') [[Conceptus (philosophia)|conceptum]] ('sus') significat, qui in mente (con)locutoris residet.





Emendatio ex 22:27, 3 Septembris 2012

Potesne huius imaginis denotationem sine connotationibus intueri?

Denotatio est, cum aliquid animadvertendi causa, vel aliquis infamandi causa, nota quadam indicatur.[1] Haec fere est significatio cotidiana antiquitus usitata.

Denotatio etiam est terminus in semantica et semiotica et philosophia usitatus, qui primarium et definitivum verbi aut signi sensum significare dicitur. Hoc loco denotatio conferri solet cum connotatione, qui secundarius (conventionalis aut subiectivus) verbi aut signi sensus est. Nam denotatio crucis est figura quaedam geometrica, quam quilibet agnoscere posse creditur, ubicumque habitat, quoscumque mores habet. Connotatio autem crucis praecipue ad religionem Christianam pertinet. Saepe fit, ut denotatio non possit a connotatione distingui, nam nec sermo nec scriptio umquam contextu et existimationibus vacat. Itaque sunt qui de utilitate huius notionis dubitent.[2]

Denotatio cum connotatione conlata

Signum Saussureanum

Rolandus Barthes, praesertim in scriptis suis veterioribus, denotationem a connotatione distinguere voluit hoc modo: significationem in duo ordines dividit, primum et secundum. Prima est denotatio, quae in signo Saussureano consistit ex significanti (sive imagine acustica) et significato (sive conceptu) constanti.[3] Quod signum denotativum ita describi potest:

( Significans , Significatum ) :: sicut ( /su:s/ , 'sus' )

Connotatio autem est significatio secunda, quae signo denotativo utens vice significantis novo significato additur:

( ( Significans , Significatumi ) , Significatumj )
sicut ( ( /su:s/ , 'sus' ) , 'homo ineptus'[4] )

Ex quo consequi videtur, ut denotatio significatio primaria et fundamentalis habenda sit. Tametsi non desunt signa (sicut sus), quorum denotationes univocae esse videntur, tamen sunt signa etiam plura in quibus existimationes connotativae videntur veritates denotativas praecedere,[5] sicut crux cuius significatio religiosa significationi geometricae praestare videtur. In delinienda autem cruce multum refert atque ad interpretationem confert, utrum subversa an lateri innixa (sicut in crucum et circulorum ludo) figuretur.

Lexema et mundus

Constat denotationis a connotatione distinctionem omnino contemplativam esse ac plures movere quam solvere quaestiones. Itaque multis semanticae et semioticae studiosis visum est denotationem aliter animo concipere. Saussure in signo intellexit rem mentalem, quae non rem et nomen sed conceptum et "imaginem acusticam" inter se coniungeret iunctura inseparabili.[6] Sed Saussure omnino, signum qualem habeat rationem cum mundo a systemate linguae (langue) extrario, inspicere praeteriit. Itaque linguistae de lexematibus sive unitatibus lexicalibus loqui malunt et denotationem describunt rationem, quae obtinet inter lexemata et actiones homines locos processus proprietates aliasque categorias ontologicas, ex quibus mundum constare intellegimus.[7] Actiones homines loci aliaeque categoriae, ad quas lexema aut signum adhiberi potest, in vicem appellantur denotata. Sed haec denotatio non est simplex sed obliqua, sicut hoc triangulo semiotico monstratur:[8]

                                 Lexema
                                   ╱╲
             sɪɢɴɪғɪᴄᴀᴛɪᴏ        ╱    ╲       ᴅᴇɴᴏᴛᴀᴛɪᴏ
                               ╱        ╲
                             ╱            ╲
                       Conceptus ———————> Categoria        

                               ᴅᴇᴛᴇʀᴍɪɴᴀᴛɪᴏ

Id est, lexema (sicut sus) conceptum ('sus') significat, qui in mente (con)locutoris residet.



Notae

  1. Ps.Quint., Declamatio maior 19.3 Omnium maledictis succlamatus, omnium denotatione damnatus est.
  2. Sicut Geach (1962: 55).
  3. Barthes (1964: 130-131).
  4. Cic. Ac. 1.5.18 "Etsi non sus Minervam, ut aiunt, tamen inepte, quisquis Minervam docet."
  5. Fiske (1982: 92).
  6. Le signe linguistique unit non une chose et un nom, mais un concept et une image acoustique" (Saussure 1922/1969: 98); Le signe linguistique est donc une entité psychique à deux faces [...] Ces deux éléments sont intimement unis et s'appellent l'un l'autre" (idem, 99).
  7. Lyons (1977a: 206-215); Löbner (2002: 25-27).
  8. Löbner (2002: 25).

Bibliographia

  • Barthes, Roland (1964) Eléments de sémiologie. Communications 4 (#4): 91-135.
  • Geach, Peter (1962) Reference and Generality. Ithaca: Cornell University Press.
  • Löbner, Sebastian (2002) Understanding Semantics. London: Arnold.
  • Lyons, John (1977a-b) Semantics, 1-2. Oxford: Oxford University Press.