Quantum redactiones paginae "Sinan Architectus" differant
m Robot: Formatting ISBN |
m r2.7.2) (automaton addit: sw:Mimar Sinan |
||
Linea 116: | Linea 116: | ||
[[sr:Мимар Синан]] |
[[sr:Мимар Синан]] |
||
[[sv:Mimar Sinan]] |
[[sv:Mimar Sinan]] |
||
[[sw:Mimar Sinan]] |
|||
[[ta:சினான்]] |
[[ta:சினான்]] |
||
[[th:ซินาน]] |
[[th:ซินาน]] |
Emendatio ex 09:25, 21 Novembris 2011
Sinan, plenius probabiliter Yusuf Sinan (vel Sinanüddin) bin Abdullah (vel Abdülmennan, Abdurrahman, Abdülkerim),[1] (natus circa annum 1490 probabiliter in Ağırnas prope Caesaream in Cappadocia; natus 17 Iulii 1588 Constantinopoli) quinquaginta annos fuit principalis Imperii Ottomanici architectus et machinator, qui se sultanis Selimo I, Suleimano I, Selimo II, et Muradi III accommodavit. In hoc munere atque officio fungendo titulis insignis ut puta Koca Mimar Sinan Ağa[2] (lingua Turcica sui temporis: Koca Mi‘mār Sinān Āġā, قوجو معمار سنان آغا) ornatus est. Vulgo notus est nomine compendiario Mimar Sinan („Architectus Sinan“).
Sinan inter primos architectos omnium temporum numeratur, opus eius summum fastigium artis Ottomanicae habetur.[3]
Vita
Dies annusque natalis Sinanis incertus est. Notitiae de familia eius, quae sunt lacunosae et partim discrepantes, et in scriptis amici eius, poetae Mustafa Sâ'î Çelebi,[4] et in eiusdem Sinanis epistularum commercio, littera fundatoria (Vakfiye) atque epitaphio sepulcri positae sunt.[5][6]
Sinan filius parentum Christianorum, qui fortasse Turcice locuti sunt,[7][8] in vico cappadocica Ağırnas prope Caesaream adolevit et probabiliter Iosephus sive Yusuf baptizatus est.
Num in Ağırnas natus sit nescitur neque cuius gentis (sc. Graecae, Armenicae an Turcicae) familia fuerit. [8] In Ağırnas forsitan latomus factus est. Iuvenis annis 1512/13/14 Collectione puerorum (Devşirme) praeter modum serotina Constantinopolim vectus faber eruditus et in manu tironum (acemi ocağı) exercitus est.
Decenniis sequentibus plerisque sultanorum Selimi I et Suleimani I excursionibus interfuit (Calderamum, Damascus, Cairus, Belgradum, Rhodus, Mohacium, Vindobona, Tauris, Bagdatum, Corcyra, Apulia, Moldavia, etc.) eo modo multas et varias traditiones aedificandi cognoscens.
Opera
Omne aedificavit aedificium maius in imperio, plusquam trecentas structuras, inceptis minoribus—sicut multis Alcorani scholis (Turcice: sibyan mektebs)—exclusis. Suum opus summo artificio factum habetur esse Mescita Selimia in urbe Hadrianopoli.
Vide etiam
Bibliographia
- Çelebi, Sai Mustafa. 2004. Book Of Buildings: Tezkiretü'l Bünyan Ve Tezkiretü'l-Ebniye (Memoirs of Sinan The Architect). Koç Kültür Sanat Tanıtım. ISBN 975-296-017-0.
- Egli, Ernst. 1954. Sinan, der Baumeister osmanischer Glanzzeit. Erlenbach-Zürich, Verlag für Architektur. ISBN 1-904772-26-9. Theodisce.
- Guler, Ara, Augusto Romano Burelli, et John Freely. 1992. Sinan: Architect of Suleyman the Magnificent and the Ottoman Golden Age. W. W. Norton. ISBN 0-500-34120-6.
- Kuran, Aptullah, Ara Güler (illustrator), et Mustafa Niksarli (illustrator). 1986. Mimar Sinan. Istanbul. ISBN 3-89122-007-3. Turcice.
- Kuran, Aptullah. 1987. Sinan: The grand old master of Ottoman architecture. Ada Press Publishers. ISBN 0-941469-00-X (in English)
- Necipoglu, Gülru. 2005. The Age of Sinan.
- Rogers, J. M. 2005. Sinan. I. B. Tauris. ISBN 1-84511-096-X. [1]
- Sewell, Brian. "Sinan: A Forgotton Renaissance. Cornucopia 3. ISSN 1301-8175. Cornucopia 2 Highlights apud www.cornucopia.net.
- Stratton, Arthur. 1972. Sinan the Architect. Macmillan. ISBN 0-333-02901-1.
- Turner, J. 1996. Grove Dictionary of Art. Oxford University Press. ISBN 0-19-517068-7.
- Wilkins, David G. "Architects." International Dictionary of Architects and Architecture. Edidit Randall J. Van Vynckt, vol. 1. Detroit: St. James Press. ISBN 1-55862-089-3.
Notae
- ↑ Gülru Necipoğlu, Princeton 2005, S. 131f
- ↑ Cafer Çelebi: Risale-i-mimariye. 1623
- ↑ Sheila S. Blair und Jonathan M. Bloom: The art and architecture of Islam - 1250-1800. New Haven u.a. 1995. S. 218.
- ↑ Howard Crane, Esra Akin und Gülru Necipoğlu: Sinan's Autobiographies: Five Sixteenth-Century Texts. Lugduni Batavorum 2006.
- ↑ Gülru Necipoğlu, Princeton 2005, S. 147−152
- ↑ John Marshall Rogers, Oxoniae 2006, S. XVf
- ↑ J.M. Rogers: Sinan. (Makers of Islamic Civilization). Novi Eboraci/Londinii 2007. P. 11.
- ↑ 8.0 8.1 Gülru Necipoğlu, Princeton 2005, S. 129−131
Nexus externi
- Picturae urbis Adrianopolis, cum picturis mescitae Selimiae
- Tabula et breve enchiridion operum Sinan Constantinopoli
- Photogrammata nonnullarum mescitarum ab Sinan aedificatarum Constantinopolis
- Tabula nonnullarum mescitarum Sinan Constantinopolis
- Callibus aedificator saeculi sexti decimi mescitarum Ottomannicarum
- Observantia Sinan
- Pons Mimar Sinan in Büyükçekmece