Quantum redactiones paginae "Gryps" differant

E Vicipaedia
Content deleted Content added
m +
m r2.7.1) (automaton addit: csb:Grif
Linea 23: Linea 23:
[[ca:Grifó]]
[[ca:Grifó]]
[[cs:Gryf]]
[[cs:Gryf]]
[[csb:Grif]]
[[da:Grif]]
[[da:Grif]]
[[de:Greif]]
[[de:Greif]]

Emendatio ex 10:11, 2 Aprilis 2011

Signum gryphis Basilicae Sancti Marci Venetiae.
Gryps.

Gryps (-phis, m.) sive gryphus est animal fabulare corpore leonis, capite aquilae, auribus asini. Femina alas aquilinas habet; mas spinas proiectas habet pro alis et minus frequenter depictus est. Gryps plerumque repraesentatus? est cruribus quattuor, alis et rostro aviario, unguibus aquilinis pro bracchiis leonis, et aures asininos e calvaria proiciens. Nonnulli auctores dicunt caudam eius serpentem esse.

Nidos construit, sicut aquila. Pro ovis achatas parit. Gryphem thesauros conditos et aurifodinas custodire dicitur; etiam inimicum equo esse—apud Vergilium legimus iungentur iam grypes equis quod proverbiale fuit, rem impossibilem suggerens; ab hoc idea Ludovicus Ariostus saeculo sexto decimo commentus est alterum animal fabulare, iunctum a gryphe equoque: hippogryps, qui nunc in mythologiam vulgarem inivit.

Bibliographia

  • Bisi, Anna Maria. 1965. Il grifone: Storia di un motivo iconografico nell'antico Oriente mediterraneo Romae: Università.
  • Nuttall Encyclopædia. 1907.

Nexus externus

Vicimedia Communia plura habent quae ad Gryphem spectant.