Quantum redactiones paginae "Gemma (lapis)" differant

E Vicipaedia
Content deleted Content added
m ~
No edit summary
Linea 123: Linea 123:
[[ht:Pyè presye]]
[[ht:Pyè presye]]
[[hu:Drágakő]]
[[hu:Drágakő]]
[[hr:Drago kamenje]]
[[id:Batu permata]]
[[id:Batu permata]]
[[it:Gemma (mineralogia)]]
[[it:Gemma (mineralogia)]]

Emendatio ex 21:15, 1 Martii 2011

Conlectio gemmarum

Gemmae dicuntur lapides pretiosi aut mineralia aut res petrificatae quae aptae sunt ad ornamenta sumptuosa fabricanda. Gemmae maxime aestimantur propter pulchritudinem ac raritatem et perfectionem; species ergo magnopere pretium dictat gemmarum. Gemmae olim erant divisae in genera duo: lapidum pretiosorum et semipretiosorum. Pretiosi erant lapides maximae raritatis, quibus significationem religiosam tribuebant et in ornamentis ecclesiasticis collocabant.

Nunc nonnullas gemmas fabricant in laboratorio, quas discernere ab naturalibus non possunt. Sunt autem adulterinae gemmae quas e vitro picto faciunt.

Post marmorum genera gemmae sequuntur, quae multum auro decorem tribuunt venustate colorum. Primordia earum a rupe Caucasi. Fabulae ferunt Prometheum primum fragmentum saxi eius inclusisse ferro, ac digito circumdedisse iisque coepisse anulum atque gemmas. Genera gemmarum innumerabilia esse traduntur, e quibus nos ea tantum quae principalia sunt, sive notissima, annotabimus. Gemmae vocatae, quod instar gumi transluceant. Pretiosi lapides ideo dicti sunt, quia chare valent, sive ut a vilibus discerni possint, seu quod rari sint. Omne enim quod rarum est, magnum et pretiosum vocatur.

Exempla gemmarum

Vide etiam