Quantum redactiones paginae "Gaius Veturius L.f. Crassus Cicurinus" differant

E Vicipaedia
Content deleted Content added
No edit summary
No edit summary
Linea 1: Linea 1:
'''Gaius Veturius L.f. Crassus Cicurinus''' (quando natus quandove mortuus sit, nescimus) vir publicus particius [[Roma]]nus saeculi 4 a.C.n. fuit.
'''Gaius Veturius L.f. Crassus Cicurinus''' (quando natus quandove mortuus sit, nescimus) vir publicus patricius [[Roma]]nus saeculi 4 a.C.n. fuit.


==Cursus honorum==
==Cursus honorum==

Emendatio ex 17:39, 8 Februarii 2011

Gaius Veturius L.f. Crassus Cicurinus (quando natus quandove mortuus sit, nescimus) vir publicus patricius Romanus saeculi 4 a.C.n. fuit.

Cursus honorum

Anno 377 tribunus militum consulari potestate primum electus est. Collegae eius anni Lucius Aemilius Mam.f. Mamercinus VII, Publius Valerius L.f. Potitus Poplicola, Servius Sulpicius Rufus, Gaius Quinctius Cincinnatus atque Lucius Quinctius L.f. Cincinnatus Capitolinus electi sunt. Eo anno tribuni contra Latinos et Volscos certaverunt[1]. Fortasse eo anno non Rufus, sed Servius Sulpicius Praetextatus tribunus fuit[2].

Anno 369 iterum magistratum tribuni militum administravit. Eo anno collegae Marcus Fabius K.f. Ambustus, Aulus Cornelius Cossus, Marcus Cornelius P.f. Maluginensis, Quintus Quinctius Cincinnatus, Quintus Servilius Q.f. Fidenas erant. Eo anno acriter domi de legibus Sextiis Liciniis certatum est, qua plebeii ad consulatum admitterentur; Fidenas sententiam pro legibus propositis tulit[3].

Nexus externi

Notae

  1. Titus Livius, ab urbe condita, VI 32
  2. Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 11, c. 1102-1103
  3. Titus Livius, op.cit., VI 36-37