Quantum redactiones paginae "Leges imperii (Imperium Romanum Sacrum)" differant

Jump to navigation Jump to search
m
(Paginam instituit, scribens ''''Leges imperii'''<ref>Cf. Bibliographia (Hoffmann: Dissertatio)</ref> fuerunt normae Imperii Romani Sacri a [[potestas legifera|potestate ...')
 
{{Pagina non annexa}}
'''Leges imperii'''<ref>Cf. Bibliographia (Hoffmann: Dissertatio)</ref> fuerunt normae [[Imperium Romanum Sacrum|Imperii Romani Sacri]] a [[potestas legifera|potestate legifera]] eiusdem edictae.
 
Rogationem legis ferre imprimis imperatori competit, sed etiam collegio [[Princeps Elector Imperii|principum electorum]] concessa erat rogatio. Rogatio imperatoris primo ad collegium electorum lata est, quorum sententia („relatio“ dicta) collegio principum dominorumque [[urbs imperialis|urbium imperialium]] ad „correctionem“ relata est. Consensu impetrato urbes imperiales assentire oportuit. Talis trium collegiorum sententia „consultum“ sive „suffragium imperii“ appellata est. Quae, ut fieret lex, ab imperatore „resolutione“ approbanda erat. Sententia approbata („conclusum imperii“) a imperatore „lex imperii“ promulgari potuit. Si imperator autem assensionem vetuit, conclusum imperii vi caruit, in imperatorem ergo ius vetandi absolutum competit.
 
Diu leges imperii ultima cuiusque [[Diaeta imperii|diaetae]] sessione nomine „recessus imperii“ publicatae sunt. Ultimus recessus eius modi anno [[1654]] [[Ratisbona]]e pronuntiatus est, qui nomine „[[Recessus Imperii Novissimus]]“<ref>In interrete: [http://www.scribd.com/doc/36706530/Jungste-Reichsabschied-Recessus-Imperii-Novus] et apud Vicifontem: [http://de.wikisource.org/wiki/J%C3%BCngster_Reichsabschied]</ref> notus est.
208 643

recensiones

Tabula navigationis