Quantum redactiones paginae "Sicagum" differant
m bot mutat: ro:Chicago |
No edit summary |
||
Linea 182: | Linea 182: | ||
[[Categoria:Sicagum]] |
[[Categoria:Sicagum]] |
||
[[Categoria:Urbes]] |
|||
{{Link FA|af}} |
{{Link FA|af}} |
Emendatio ex 20:10, 10 Iunii 2010
Formula:Urbs Civitatum Foederatarum Americae
Sicagum (-i, n.; secundum figuram Neograecam Σικάγο), sive Chicagum (-i, n.), sive Chicago (-inis, f.),[1] nonnumquam agnominibus Urbs Secunda et Urbs Ventosa dictum, est urbs ingens in Illinoesia et magnitudine tertia in Civitatibus Foederatis Americae.
Fere 2 896 016 hominum (secundum censum anni 2000)[2] Sicagum incolunt. Si suburbiarum? incolae in numero computantur, paene 10 000 000 sunt in toto[3].
Nomen
Agri lutulenti ad Michiganum Lacum proximi propter alium,[4] quod hoc in loco fere surgit, a Potavatomis "Checagou" nominabantur. Primi Europaei nomen idem flumini dabant, usque urbs nomen dabatur. Nomen, ante urbem conditam, scribendo dabatur ut "Chetagu" vel "Shikago."
Urbs etiam Ventosa a relatore, qui de Novo Eboraco erat, nominata fuit, quamquam haec ratio inexacta sit. Tamen hodie nominata eadem. Etiam "Urbs Secunda" nominata est, quod Sicagum secundam maximam multitudinem in republica habuit. Hodie multitudinem tertiam maximam habet, at nomen manet.
Historia
Conditus Urbis
Oppidum Sicagum, quo 300 homines incolunt, die 12 Augusti 1833 conditum est. Limites prima? ad vias State, Madison, Desplaines, Kinzieque superficiem 1 km² habuit. Spatio? septem annorum Sicagum 4 000 incolarum habens civitate Illinoesiae urbs condita est die 4 Martii 1837. Canalis Illinois? and? Michigan? conferens Missisippium Fluvium atque Lacus Magni? in 1848 aperta est ut naves mercem ferrens a Michigano Lacu ad Sinum Mexici per Missisippium Fluvium navigarent.
Magnum Sicagi Incendium
Maior urbis pars anno 1871 a Magno Sicagi Incendio incenditur. Urbs prope delenda est: 300 incolae mortui sunt, 18 000 aedificia combusta sunt, et paene 100 000 e 300 000 incolarum sine domibus fuerunt. Ignes propter copias ligni aucti sunt: viae, crepidines, et multa aedificia lignea facta erant. Duces urbis propter cinerem "tabulam rasam" habuerunt. Sequentibus annis, Sicagum novis aedificiis clarum factus est. Aedificium Home Insurance, adamante constructum, primus caeli abrasor anno 1885 factus est.
Seditiones in faeni foro factae
Anno 1886 in America Septentrionali, laboratores? pugnabant ut temporis spatium quo per diem laborandum erat ad octo horas deminuerent et ita protestationes in urbes? fecerunt. Ministri publici 3 Maii plures laboratores interfecerunt et 4 Maii quisdam bombam in faeni foro in turmam ministrorum iecit et plures ministros necavit. Quamobrem quattuor duces laboratorum poeni funali multati sunt. Eius rei memoriae causa in multis civitatibus CFA exceptis Dies Laboris usque ab annum 1990 celebratur.
Geographia
Sicagum in septentrionali orientalique Illinoesia prope meridionalem occidentalemque partem Michigani Lacus stat. Urbe condita (circa 1830), apud ostium Sicagoensis Fluvii aedificans tempore conditionis incipit. Secundum Census Civitatium Foederatarum, Sicagum superficies 606.1 km², cuius 588.3 km² terra sunt atque 17.8 km² aqua, habet.
Urbs in terra aequali sedet, quo altitudo mediocris 176 metris super mari stat. Loca, quae 176 m super mari stant, demississima cum litore lacus adsunt. Locus, qui 203 m super mari est, altissimus prope Vias 95am Occidentalemque natura stat. Dua flumina per Sicagum fluunt: Flumen Sicagonis et Flumen Calumetus.
Caelum
Sicagum habet caelum varium, sicut maior Medio-Occententis pars, et quattuor tempora clara.
Sicagum 965 mm imbris omni anno accipit. Imber aestate pluit maxime, quamquam tonare saeve plus solet quam pluere longe. Nix hieme, quae aridior est quam aestas, ningit.
Mensis [5] | Ian | Feb | Mar | Apr | Mai | Iun | Iul | Aug | Sep | Oct | Nov | Dec | Anno |
---|---|---|---|---|---|---|---|---|---|---|---|---|---|
Med maximum °C |
0 °C |
3 °C |
8 °C |
15 °C |
19 °C |
27 °C |
29 °C |
28 °C |
24 °C |
18 °C |
9 °C |
3 °C |
16 °C |
Med minimum °C |
−8 °C |
−4 °C |
0 °C | 6 °C |
11 °C |
16 °C |
19 °C |
18 °C |
14 °C |
8 °C |
2 °C |
−4 °C |
6 °C |
Imbris mm | 55 mm | 45 mm | 77 mm | 93 mm | 94 mm | 109 mm | 94 mm | 98 mm | 82 mm | 69 mm | 84 mm | 67 mm | 965 mm |
Lex et gubernatio
Sicagum est sedes Comitatus Cook. Gubernatio urbis partes duas habet, quarum una ius scribendi facit, altera legem administrandi curat. Praefectus Sicagi legem administrandam ducit curans annorum quattuor spatium. Ab anno 1989 Ricardus M. Daley, cuius pater etiam praefectus erat, praefectus fuit. Electores Sicagi Factionem Democraticam magna in parte saeculi XX saepissime eligunt. Sicagum clarum propter "machinam" civilem curruptionemque est.
Musea
Anno 1998, Urbs Sicagi Museum Field, qui iuxta litora lacus stat, aperuit. Hoc Museum tria musea habet. Sunt:
- Museum historiae naturalis Field
- Aquarium Shedd
- Planetarium Adler
Alia musea Sicagi sunt:
- Centrum Culturale Sicagi
- Institutum Artis Sicagi
- Institutum Artis Contemporalis
- Istitutum Orientale
- Museum Scientiarum Industriorumque
Filius civitatis
- Robertus Fischer, lusor scaccorum, anno 1943
Universitates
- Universitas Illinoesiae apud Sicagum (Anglice)
- Universitas Pauli (Anglice)
- Universitas Sicagi (Anglice)
- Universitas Loyola Sicagum (Anglice)
Notae
- ↑ Vacca Contenta[1]: "Talis fuit ista quae lanterna calce perversa Chicaginem urbem incendit." Cf. etiam nomen Latinum priscum Universitatis Chicaginiensis.
- ↑ http://www.census.gov/popest/cities/tables/SUB-EST2005-01.csv.
- ↑ http://www.census.gov/population/www/estimates/metropop/table01.csv
- ↑ Alicia Maggio (29 Ianuarii, 2004). A Checagou ad Sicagum: Urbs sine nomine altro (Anglice: From Checagou to Chicago: A City by No Other Name. Nexus authenticatus? 29 Aprili 2006.
- ↑ Sicagum, Illinoesiae - brevi (2006). Weatherbase. (anglice)
Nexus externi
Vicimedia Communia plura habent quae ad Sicagum spectant. |
- Grex Sicagi Latinus - loquitur latine Sicagi
Albuquerque · Angelopolis · Antoniopolis · Arlintonia · Arx Vorthensis · Atlanta · Austinopolis · Baltimora · Bostonia · Campi · Carolinum · Cleveland · Columbopolis · Dallasium · Denverium · Detroitum · Didacopolis · El Paso · Fontes Coloratenses · Franciscopolis · Fresno · Honolulu · Hustonia · Indianapolis · Iosephopolis · Jacksonville · Kansanopolis · Litus Virginiae · Long Beach · Ludovicopolis · Memphis · Mesa · Miamia · Milvauchia · Minneapolis · Nasburgum · Nova Aurelia · Novum Eboracum · Oklahomapolis · Omaha · Philadelphia · Phoenix · Portlandia · Quercupolis · Sacramentum · Seattlum · Sicagum · Tucson · Tulsa · Vasingtonia · Wichita