Quantum redactiones paginae "Theodorus Branas" differant
Content deleted Content added
Paginam instituit, scribens '{{L}} '''Theodorus Branas''' (Graece {{Polytonic|Θεοδώρος Βρανᾶς}}; mortuus post annum 1219) fuit nobilis imperiorum [[Imperium Romanum Orientale|Byz...' |
(eadem)
|
Emendatio ex 18:31, 30 Aprilis 2010
Theodorus Branas (Graece Θεοδώρος Βρανᾶς; mortuus post annum 1219) fuit nobilis imperiorum Byzantini et postea Latini. Fuit filius Alexii Branae quem ex Anna Batatzaena (imperatoris Ioannis II neptis) genuit. Anno 1219 fuit Imperii Latini Constantinopolitani regens.
Theodorus Branas ab anno 1193 cum imperatrice Agnete Franciae, olim Andronici I uxore, in concubinatu vixit; quam anno 1204, suadente Balduino I imperatore Latino, in matrimonium duxit. Ex ea filiam genuit, nomine hodie ignoto, quae nupsit Nargaldum de Toceio.
Nexus externi
- "Theodoros Branas" e Medieval Lands (situs a Carolo Cawley elaboratus apud FMG)