Nargaldus de Toceio

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Nargaldus de Toceio, qui saeculo XIII ineunte floruit, oppidi Tutiaci sive Tocei in Francia oriundus, fuit nobilis imperii Latini. In matrimonium duxit filiam Theodori Branae et imperatricis Agnetis Franciae. Ex ea genuit filios duos filiasque duas:

Cum socero Theodoro Brana aliisque Nargaldus concilio regnanti Imperii Latini participavit a die 17 Decembris 1219, mortuo Conone de Bethunia, usque ad adventum novi imperatoris Roberti de Cortiniaco. Nargaldus ipse regens meruit annis 1228–1231 et 1238–1239. Anno 1239/1240, uxore ut videtur mortua, filiam Ionae regis Cumanorum in matrimonium duxit.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Bogdan Petriceicu Hasdeu, Originele Craiovei 1230-1400 (Bucarestae, 1878) pp. 21-27 Textus apud Communia
  • Filip van Tricht, The Latin Renovatio of Byzantium. Lugduni Batavorum: Brill, 2011 (Paginae selectae apud Google Books)
  • K. Varzos, Η γενεαλογία των Κομνηνών (2 voll. Thessalonicae, 1984 1A 1B 2) no. 239