Sors (typographia)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Diagramma sortis metalli fusi: a facies, b corpus, c magnitudo punctorum, 1 umerus, 2 incisura, 3 stria, 4 pes.
Sortes typorum metallorum in bacillo componendi ordinatae.

Sors, vel typus, in typothetica per compositionem manualem est pars typi quae certam litteram vel symbolum repraesentat, ex forma matricis fusa, et cum aliis sortibus, litteras additas in lineis typorum ferentibus, coacta ad constituendam formam, ex qua pagina imprimitur.

Ab inventione typorum mobilium usque ad inventionem typotheticae per metallum calidum, paene omnis textus pressus per sortes ex involucro typorum carptas et per lineas ordinatis in forma ad imprimendam paginam adhibitas effectus est. Cum forma non iam necessaria esset, omnes typi in quadrata recta in involucro typorum digeri per rationem molestam distribuendum appellata debuerunt. Haec ratio digerendi ad partes singulas ducit, sortes appellatum.

Typotheter, apparatus imprimendarum matricum, per aetatem typotheticae per metallum calidum adhibebatur ad fundendos typos per rationem typotheticam necessarios. Linotype, instrumentum olim in usu latissimo, totas textus lineas semel fusit, contra sortes singulas, cum Monotype, competitor minus communis, sortes singillatim iam fundit. Postea, cum phototypothetica in loco typotheticae metalli calidi substituta esset, sortes ab usitata impressionis ratione omnino evanescuerunt.

Nexus interni

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad sortes spectant.