Sophia Kowalewska


Obitus: 10 Februarii 1891; Hedvig Eleonora parish
Patria: Imperium Russicum, Suecia
Nomen nativum: Софья Васильевна Корвин-Круковская
Familia
Coniunx: Vladimir Kovalevsky
Proles: Sofia Kovalevskaya
Familia: House of Kovalevsky
Memoria
Sophia Basilii filia Kowalewska[1] (Russice Софья Васильевна Ковалевская, tr. Sof'ja Vasil'evna Kovalevskaja, nata Korwin-Krukowska[1], Russice Корвин-Круковская, tr. Korvin-Krukovskaja,(nata Moscuae die 15 Ianuarii 1850, mortua Holmiae die 10 Februarii 1891) fuit erudita, quae se ad mathematicam applicavit, atque scriptrix Russica, socia correspondens Academiae Scientiarum Petropolitanae ab anno 1889.
Asteroides 1859 Kovalevskaya in eius honorem nominatur.
Biographia
[recensere | fontem recensere]Sophia Korwin-Krukowska, quae mane ingenium ad mathematicam monstrabat, initio domi et ab anno 1866 Petropoli (ubi lectiones privatae mathematicae visitabat, quia illo tempore mulieribus in imperio Russico in universitatibus studere non licebat) educabatur. Anno 1868 facta est uxor palaeonthologi Vladimiri Kowalewski, eocum peregre venit. Ibi Sophia Kowalewska anno 1869 Heidelbergae, et annis 1870–1874 Berolini (ubi magister eius fuit Carolus Weierstraß) mathematicae studebat. Anno 1874 gradum philosophiae doctoris ab universitate Heidelbergensi recepit. Anno 1874 in Russiam rediit, ubi se ad opera litteraria applicabat et anno 1881 denuo peregre venit. Ab anno 1884 erat professorix cathedrae mathematicae universitatis Holmiensis. Anno 1889 facta est prima mulier, socia Academiae Scientiarum Petropolitanae electa.
Fons
[recensere | fontem recensere]Nota
[recensere | fontem recensere]Nexus externi
[recensere | fontem recensere]![]() |
Vicimedia Communia plura habent quae ad Sophiam Kowalewskam spectant. |
![]() |
Lexica biographica: Gran Enciclopèdia Catalana • Den store danske • Deutsche Biographie • Treccani • Store norske leksikon • |