Societas mercium navigandarum

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Societas mercium navigandarum[1] est negotium quod onera navibus transportat.

Historia[recensere | fontem recensere]

Magnae mercium navigandarum societates saeculo undevicensimo longe lateque diffusae sunt, postquam navis vaporaria anno 1783 excogitata est. Magna Britannia primum fuit sedes huis evolutionis. Anno 1819, talis navis navigationem Oceani Atlantici primum peregit, societatesque mercium navigandarum navibus vaporariis ante 1833 inter Britanniam et alias Imperii Britannici regiones utebantur, inter Canadam, Indiam, et alias colonias.[2] Tres magnae societates mercium navigandarum Britannicae annis 1830 conditae sunt: British and American Steam Navigation Company, Great Western Steamship Company, et Peninsular Steam Navigation Company.[2]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Haec appellatio a Vicipaediano e lingua indigena in sermonem Latinum conversa est. Extra Vicipaediam huius locutionis testificatio vix inveniri potest.
  2. 2.0 2.1 Paul Atterbury, "Victorian Technology," BBC History, 2011.