Societas Rosicruciana in Anglia

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Societas Rosicruciana in Anglia est Massonicus Christianitatis esotericae ordo a Roberto Wentworth Little anno 1865 conditus.[1][2] Nonnulli fontes annum fuisse 1866 vel 1867 dicunt.[3][4] Sodales ex dignitatibus subscribentium Francomurariorum Magistralium[5] Magnae Lobiae in communione cum Coniuncta Lobia Magna Angliae confirmantur. Formula et gradus huius ordinis, ut A. E. Waite subiecit, ab Ordine Crucis Aureae et Roseae Germanico saeculi duodevicensimi deducti sunt. Postea eadem formula graduum facta est quae formulae Ordinis Hermetici Aurorae Aureae adhibetur.[6]

Historia[recensere | fontem recensere]

Societas adfirmat se a prima fraternitate Rosicruciana motam fuisse, sed nexum illuc non postulat qui probari potest. Suas doctrinas condit in dogmatibus in Fama Fraternitatis et Confessione Fraternitatis institutis, libellis saeculo septimo decimo in Germania prolatis, cum similibus eiusdem temporis editionibus. Societas condita est circa 1865-1867, ab ordine Rosicruciano priore in Scotia deducta (non cognata cum Societate Rosicruciana in Scotia, creatione posterior), postquam Gulielmus Iacobus Hughan et Robertus Wentworth Little admisi sunt, fratres qui rapide in Scotia progressi sunt, et quibus mandatum concessum est ut societatem in Anglia crearent. Conventus fundamentalis in vico Aldermanbury Londinii die Iunii 1867 incidit, cum Frater Little Master Magus eligeretur; titulus Magi Supremi postea excogitatus est. Periodicum protulerunt, The Rosicrucian appellatum, Gulielmo Roberto Woodman editore coordinato.

Necessaria sodalis ascripti[recensere | fontem recensere]

Societas requirit omnes qui sodales fieri volunt fidem in principia fundamentalia fidei Christianitatis Trinitarianae profiteri, et ad investigandas quaestiones naturae et scientia auxilio sodalibus est.

Structura et administratio[recensere | fontem recensere]

Ordo in tres subordines dividitur, omnibus gradibus intra quemque ordinem Latine ab initio nominatis.

Ordo primus[recensere | fontem recensere]

Sodales primi ordinis, fratres appellati, in collegio par lobiae Francomurariorum conveniunt. Hoc collegium primas quattuor societatis dignitates deferre potest, qui gradus (Anglice grades) appellantur. Plus quam sex menses inter gradus acceptos intercedere debent. Opus autem societatis eruditionem exprimit, quam ob rem societas quemque sodalem adhortatur ad legendum in collegio aperto suum commentarium scriptum de quaque re iucunda.

  • Gradus I - Zelator
  • Gradus II - Theoricus
  • Gradus III - Practicus
  • Gradus IV - Philosophus

Ordo secundus[recensere | fontem recensere]

Hic ordo par est grandi lobiae provinciali Latomismi ab Adepto Principali et suo legato suffragano ducto, qui omnibus collegiis primi ordinis intra provinciam praesunt. Adeptus Principalis tres gradus additos deferre potest fratribus dignis gradus quarti qui sodales societatis saltem quattuor annos fuerunt.

  • Gradus V - Adeptus Minor
  • Gradus VI - Adeptus Major
  • Gradus VII - Adeptus Exemptus

Tempus plus quam unius anni inter gradus huius ordinis intercedere debet. Sodalis potest esse Celebrans (Magister) collegii primi ordinis solum post gradum Adepti Exempti acceptum.

Ordo tertius[recensere | fontem recensere]

Hic ordo par est lobiae grandis cuius caput est Magus Supremus, Magus Substitutus Senior, vel Magus Substitutus Iunior. Sodales ordinis secundi qui de societate bene meruerunt proque tali promotione a Mago Supremo electi duos gradus additos accipere possunt.

  • Gradus VIII - Magister
  • Gradus IX - Magus

Res quae prosunt[recensere | fontem recensere]

Anno 1888, tres sodales Ordinem Hermeticum Aurorae Aureae una constituerunt, qui, prioribus exceptionibus carens, homines non Christianos et non Francomurarios, et mulieres se ad societati iungere sivit. Multum structurae veteris societatis in novo ordine superfuit, qui vicissim redanimationem occultam hodiernam saeculo vicensimo magnopere movit.

Socii noti[recensere | fontem recensere]

Tempora hodierna[recensere | fontem recensere]

Societas Rosicruciana in Anglia nonnullas organizationes similes in Scotia et Canada, duas in America, et in aliis civitatibus genuit.[7]

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. King 1989:28.
  2. Melton 1999:179.
  3. McIntosh 1997:109.
  4. Biographia R. W. Littles, freemasonry.bcy.ca (in Magna Lobbia Columbiae Britannicae et Yukon).
  5. King 1970.
  6. "The Masonic career of A. E. Waite," a Fratre R. A. Gilbert scriptum, freemasonry.bcy.ca.
  7. Morrisson 2007:18.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Jennings, Hargrave. 1976. The Rosicrucians, Their Rites and Mysteries. Novi Eboraci: Arno Press. ISBN 0405079575.
  • King, Francis X. 1970. Ritual Magic in England: 1887 to the Present Day. Novi Eboraci: Macmillan.
  • McIntosh, Christopher. 1997. The Rosicrucians: The History, Mythology, and Rituals of an Esoteric Order. Ed. 3a. York Beach Cenomannicae: S. Weiser. ISBN 0877288933.
  • Melton, J. Gordon. 1999. Encyclopedia of American Religions. Ed. 6a. Detroiti: Gale Research. ISBN 0810384175.
  • Morrisson, Mark S. 2007. Modern Alchemy: Occultism and the Emergence of Atomic Theory. Novi Eboraci: Oxford University Press. ISBN 9780195306965.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]