Jump to content

Societas Esperantica Hamburgensis

E Vicipaedia
Kulturladen St. Georg, anno 2010; hic conventus esperantistarum Hamburgensium celebrari solent post turnum septimanae unius

Societas Esperantica Hamburgensis (Esperantice: Hamburga Esperanto-Societo, compendiarie HES) communitas maxima et centralis est quo conveniunt Esperantici fautores Hammoniae. Agitur et de sodalitate regionali et de unione terrae foederali Germanicae officiali in gremio Associationis Esperanticae Germanicae.

Conventicula fiunt diebus Iovis ab hora VII ad vesperas in loco qui appellatur Taberna culturalis ad Sanctum Georgium in via Alexandri nr 16 sita. Domus ipsa societatis autem invenitur in via Nicolai Groth nr 95 ubi post annum 1950 multa spectacula et festa esperantistis grata fiebant. Nonnumquam vel nuptiae inter esperantistas ibi paratae sunt. Annis 1980 grapheum et officina typographica Iuventutis Esperanticae Germanicae, quae nuncupabatur, quoque ibidem sarta et tecta conservabantur.

Annis inter 1980 et 2015 periodicum praetitulatum Esperanto-Hamburg modo chartaceo in lucem prolatum erat, antequam in versionem interretialem omnino redigeretur.

Praesidium (anno 2016)

[recensere | fontem recensere]

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]