Sirupus acernus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Sirupus acernus in amuplla vitrea
"Confectura sacchari inter Indos boreales"
Tubi plastici in messe hodierna usitati

Sirupus acernus[1] est sirupus ex suco xylematis Aceris sacchari, Aceris rubri, Aceris nigri factus, vel interdum ex suco aliorum acerum. Quae arbores In terris frigidis amylum in truncis radicisque ante hiemem servant, quod in saccharum hieme exeunte, ineunte vere convertitur. Ex foraminibus in arboribus foratis colligitur sucus, qui deinde decoquitur ad aquam evaporandam et sirupum densandum.

Sirupus acernus primum ab gentibus indigenis Americae Borealis collectus et esus est; deinde haec consuetudo a colonis Europaeis ascita est, qui paulatim modos productionis excoluerunt. Quebecum, provincia Canadensis, est longe maximus productor, 75% proventús orbis terrarum faciens. Canada anno 2014 C$ 380 milliones accepit. (circa US$ 300 milliones), Quebeco 85% huius summae merente.[2] Mons Viridis, qui 6% proventús orbis terrarum fabricat, est maximus productor in Civitatibus Foederatis.

Sirupus acernus saepe cum lucunculis, wafris, pane torrado, ac pulte editur.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Haec appellatio a Vicipaediano e lingua indigena in sermonem Latinum conversa est. Extra Vicipaediam huius locutionis testificatio vix inveniri potest.
  2. "Statistical Overview of the Canadian Maple Industry 2014". Agriculture and Agri-Food Canada (AAFC) 

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad sirupum acernum spectant.