Simona Weil

E Vicipaedia
Wikidata Simona Weil
Res apud Vicidata repertae:
Simona Weil: imago
Simona Weil: imago
Simona Weil: subscriptio
Simona Weil: subscriptio
Nativitas: 3 Februarii 1909; Lutetia
Obitus: 24 Augusti 1943; Ashford
Patria: Francia

Familia

Coniunx: no value

Memoria

Sepultura: Bybrook Cemetery
Simone Weil anno 1921.

Simona Weil (nata Simone Weil Lutetiae die 3 Februarii 1909; mortua Asfordiae in urbe Cantii die 24 Augusti 1943) fuit philosopha Francica et soror Andreae Weil mathematici.

Anno 1928 ad studium in Scholam Normalem Superiorem Puellarum Separae institutam permissa est.[1] Ingenium praecox habebat atque educatione multilingui instructa Russice, Sanscritice, Graece et Latine sciebat. Collegio opificum operam dedit et operaria laborabat pauperrima per unum annum, ut statum operariorum cognosceret.

Quamquam pacifismum profitebatur, bello civili Hispaniae interfuit in anarchismum conversa. Secundo bello mundano, Repugnationem Francicam et rectionem Caroli de Gaulle participavit iustitiae socialis restituendae causa in Anglia, ubi mortua est labore et fame operistitio effectis.

Sustinebat etiam religionem Christianam mysticam (ad tempus cogitationem Francisci Assisiensis) et gnosin Neoplatonismi. In libro La Pesanteur et la grâce ('Gravitas et gratia') inscripto (quem quidem ipsa edere nequivit), pulchritudinem putat esse instrumentum soteriologicum.

Opera[recensere | fontem recensere]

  • Simone Weil, Œuvres complètes. (Paris: Gallimard, 1989–2006, 6 vols.)
  • 1947: La Pesanteur et la grâce
  • 1949: L'Enracinement
  • 1950: Attente de Dieu
  • 1951: Lettre à un religieux
  • 1951: Les Intuitions pré-chrétiennes (Paris: Les Éditions de la Colombe)
  • 1952: La Source grecque (Paris: Gallimard)
  • 1955: Oppression et liberté
  • 2006: Note sur la suppression générale des partis politiques (Paris: Climats)

Notae[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]