Jump to content

Simon Zelotes

E Vicipaedia
Wikidata Simon Zelotes
Res apud Vicidata repertae:
Simon Zelotes: imago
Simon Zelotes: imago
Nativitas: 1. saeculum; Cana Galilaeae
Obitus: 107; Pella

Familia

Genitores: ; Mary of Clopas

Memoria

Sanctus (feriae die 10 Maii, 28 Octobris)

Simon Zelotes vel Chananaeus (Graece Σίμων ὁ Ζηλωτής vel ὁ Καναναῖος) fuit unus ex duodecim apostolis Iesu, ita appellatus, ut a Simone Petro distingueretur.

Cognomen Chananaeus deducitur ab Aramaico קַנְאָן (qan’ān), quod sicut Graecum ζηλωτής (zelotes) aemulatorem vel sectatorem ardentem significat. Significatio huius cognominis non certa est. Simon aut fuit zelotes sensu lato, hoc est studiosus Iesu discipulus, aut pertinuit ad sectam Zelotarum, qui postea ferociter contra imperium Romanum pugnaverunt. Aliae cognominis interpretationes, videlicet "ex Cana" vel "ex Chanaan", nunc ab eruditis reiiciuntur.[1]

In Novo Testamento

[recensere | fontem recensere]

Matt. 10.2–4:

Duodecim autem apostolorum nomina sunt haec: primus Simon, qui dicitur Petrus, et Andreas frater eius, et Iacobus Zebedaei et Ioannes frater eius, Philippus et Bartholomaeus, Thomas et Matthaeus publicanus, Iacobus Alphaei et Thaddaeus, Simon Chananaeus et Iudas Iscariotes, qui et tradidit eum.

Marc. 3.14–19:

Et fecit Duodecim, ut essent cum illo, et ut mitteret eos praedicare habentes potestatem eiciendi daemonia: et imposuit Simoni nomen Petrum; et Iacobum Zebedaei et Ioannem fratrem Iacobi, et imposuit eis nomina Boanerges, quod est Filii tonitrui; et Andream et Philippum et Bartholomaeum et Matthaeum et Thomam et Iacobum Alphaei et Thaddaeum et Simonem Chananaeum et Iudam Iscarioth, qui et tradidit illum.

Luc. 6.13–16:

Et cum dies factus esset, vocavit discipulos suos et elegit Duodecim ex ipsis, quos et apostolos nominavit: Simonem, quem et cognominavit Petrum, et Andream fratrem eius et Iacobum et Ioannem et Philippum et Bartholomaeum et Matthaeum et Thomam et Iacobum Alphaei et Simonem, qui vocatur Zelotes, et Iudam Iacobi et Iudam Iscarioth, qui fuit proditor.

Act. 1.13:

Et cum introissent, in cenaculum ascenderunt, ubi manebant et Petrus et Ioannes et Iacobus et Andreas, Philippus et Thomas, Bartholomaeus et Matthaeus, Iacobus Alphaei et Simon Zelotes et Iudas Iacobi.

  1. Oxford English Dictionary, s.vv. "Canaanite", "zealot".

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Simonem Zelotem spectant.
Lexica biographica:  • Deutsche Biographie • Treccani • Store norske leksikon • Большая российская энциклопедия •