Simii alati

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
"Simiae Dorotheam in bracchiis ceperunt, quam volatu abstulerunt."[1] Adumbratio W. W. Denslow in The Wonderful Wizard of Oz (1900).

Simii alati,[2] vel sermone commune simiae volantes et simiae volatiles,[3] in psychologia vulgari, praecipue in contextu abusus narcissistici, sunt homines qui pro narcissista agunt, plerumque abusus causa.[4][5] Locutio adhibetur ad homines attingendos qui pro homine psychopathico ad similem finem efficiendum agunt.[6] Abusus vicarius est notio arte propinqua.[7] Locutio a libro de Mago Mirabili in Oz derivatur, mythistoria puerili L. Francisci Baum conscripta. Secundum fabulam, quaedam maga mala simias alatas praemittit ad suos impetus efferendos.[8]

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Anglice: "The monkeys caught Dorothy in their arms and flew away with her."
  2. Baum 1987:145 et seqq.
  3. Vel simii volantes et simii volatiles.
  4. How Narcissists Took Over the World Vice Media, 12 Septembris 2016.
  5. A. Atkinson (2015), Gaslighting, Love Bombing, and Flying Monkeys: The Ultimate Toxic Relationship Survival Guide for Victims and Survivors of Narcissistic Abuse.
  6. Toner et Hathaway 2012.
  7. Vaknin 2010.
  8. Carlson, The Flying Monkeys of Burlington, Vermont.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Baum, L. Frank. 1987. The Classical Wizard: Magus Mirabilis in Oz. Conv. C. J. Hinke et George Van Buren, ed. Konrad Gries. Berkeleiae et Londinii: Scolar Press.
  • Toner, B. C., et A. E. Hathaway. 2012. Bill the Sociopathic Flying Monkey.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]