Jump to content

Sigurthus

E Vicipaedia
(Redirectum de Sigfridus)
Sigurthus Fafnirem necat.

Sigurthus[1] (in lingua Nordica antiqua: Sigurðr vel Sigurd) est heros, miles, et rex in Volsungasaga. Dracone Fafnire necato. omnium aurum eius amovebat.

Sigurthus Germanice Sigfried vel Sigfridus appellatur, et fabulae de eo in Carmine Nibelungorum et in theatro lyrico Ricardi Wagneris narrantur. Sigfridus magnus heros fuit, filius postumus Sigmundi (qui occisus fuit a rege deorum Othino in pugna) et secundae eius mulieris Hiorde (in lingua Nordica antiqua: Hjördìs). Cum Hiordis nupsit regi Alfredo (Álfr), misit Sigfridum ad nobilem Reginnum, ut ille accipiat eum sicut filium adoptivum. Reginnus (in lingua Nordica antiqua Reginn) homo malus avidusque Nibelungorum thesaurum capere voluit.

Nexus interni

[recensere | fontem recensere]
stipula

Haec stipula ad mythologiam spectat. Amplifica, si potes!