Sextus Lusianus Proculus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Sextus Lusianus Proculus (nescimus, quando natus mortuusve sit) senator Romanus primo saeculo post Christum natum fuit. Anno 89 a Domitiano imperatore coactus est, ut eum in bello contra Lucium Antonium Saturninum comitaretur. Cum autem nuntius de morte Saturnini acceptus est veniam se in villam suam recedendi a Domitiano rogavit[1]. Anno 93 consul suffectus creatus et tum legatus Augusti pro praetore Germaniae Superioris factus est. Anno 97 a Nerva imperatore revocatus et Traianus legatus novus Germaniae Inferioris factus est.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Cassius Dio, LXVII 11,4