Sextus Carminius Vetus (consul 83)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Sextus Carminius Vetus (nescimus, quando natus mortuusve sit) senator Romanus primo saeculo post Christum natum fuit. Pater eius Lucius Calventius Vetus Carminius annis 44/45 legatus Augusti pro praetore Lusitaniae erat (idcirco fratri Veteris, qui anno 81 consul suffectus erat, cognomen Lusitanici datum est), anno 51 consul suffectus creatus est.
Ipse Vetus anno 83 consul suffectus creatus est et anno 96/97 vel 97/98 proconsul Asiam administravit. Filius eius Sextus Carminius Vetus anno 116 consul ordinarius creatus est[1].

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 2, c. 922