Lucius Calventius Vetus Carminius

E Vicipaedia

Lucius Calventius Vetus Carminius (nescimus, quando natus mortuusve sit) senator Romanus primo saeculo post Christum natum erat. Anno 44/45 legatus Augusti pro praetore Lusitaniae fuit, tum anno 51 consul suffectus creatus est. Sunt, qui putant[1] eum etiam proconsulem Africae fuisse[2]. Filius eius Lucius Carminius Lusitanicus anno 81 consul suffectus erat.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Confer CIL VI 1544
  2. Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 2, c. 951