Sex artes

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Proximi domus Zhou Occidentalis (1050–771 BC) fines in Sina.

Sex artes (Sinice 六藝 "liù yì" ) fuerunt fundamenta educationis in cultura Sinica antiqua, quas discipuli perdiscere debuerunt. Tempore domus Zhou (1122256 a.C.n.), hae artes fuerunt

  1. Ritus (禮)
  2. Musica (樂)
  3. Ars sagittandi (射)
  4. Raeda (御)
  5. Calligraphia (書)
  6. Mathematica (數)

Qui in his artibus sex excellerent summum statum attigisse habebantur, statum junzi (viri honesti) appellatum.

Sex artes in usu eruditorum erant, atque iam ante Confucium vigebant, sed pars philosophiae Confucianae factae sunt. Xu Gan (170217) de eis in Libellis Libratis disputat. Septuaginta duobus discipulis Confucii sex artes didicerunt.[1]

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Song-Liao-Jin-Yuan 2014.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Hao, Zhidong. 2012. Intellectuals at a Crossroads: The Changing Politics of China's Knowledge Workers. SUNY Press. ISBN 9780791487570.
  • Song-Liao-Jin-Yuan (960–1368). 2014. In Modern Chinese Religion I. 2 vol. Brill. ISBN 9789004271647.