Jump to content

Sella

E Vicipaedia
Sella gallica saeculi XIX.
Scamnum Romanum antiquum.

Sella[1] est res ita librata atque fomata, ut homini idonea sit in qua sedeat. Non est domus supellex in qua sellae desint, quamquam et aliis in locis usui sunt. Quattuor pedibus plerumque instructae aliquando etiam adminiculum tergo et ancones brachiis habent. Ad commoditatem bene instruuntur pulvinis.

Multa vocabula latina sunt, quae aliquod genus sellarum significent. Sella et sedes sunt vocabula quae ad genus petinent. Sedile vero verbum est paene poeticum.[1]

Cathedra sellam cum pulvinis et anconibus sive sellam magistri significat. In contextu christiano cathedra sedem et officium episcopi significat.[2]

Aliud genus est illud scamnorum, quae adminiculo et anconibus plerumque carent, neque apta sunt in quibus homines sedeant dolore tergi laborantes.

Postremum genus est subselliorum, id est, sellarum longarum, quae in hortis inveniri solent, quarum aliae adminiculum tergo, aliae autem nullum adminiculum habent, ne bracchiis quidem.

Nexus interni

  1. Cassell's Latin Dictionary, ed. 5a., s.v. "chair": "sella, sedile, cathedra".

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad sellas spectant.