Scriptum anularium

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Scriptum anularium[1] est modus narrationis quo narrator nonnullas res quasdam tangit donec argutam attingat rem, unde narrationem extendit repetendo ordine inverto res quae in via ad caput significans commemorant. Scriptum anularium proprietas putatur hominum praelitteratorum et oralium compositionis modorum. Chiasmus, structura chiastica, vel simpliciter structura anularis etiam appellatur.

Scriptum anularium partem magni momenti agit in Beowulf, epicis Homericis, poesi Ovidiana, Aeneide, Paradiso Amisso, scripturis Hebraicis, et multis aliis poesis epicae exemplis quae ut videntur per os compositae sunt.[2]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Vel fortasse Latinitate recentiore compositio annularis.
  2. Mary Douglas, Thinking in circles: An essay on ring composition (Portu Novo: Yale University Press, 2007).
Stipula Haec stipula ad linguam vel ad linguisticam spectat. Amplifica, si potes!
Stipula Haec stipula ad litteras spectat. Amplifica, si potes!