Schmiedefeld am Rennsteig

E Vicipaedia
Schmiedefeld in Thuringia, mense Ianuario 2004

Schmiedefeld am Rennsteig vicus est in Circulo Ilm Thuringiae ad semitam Rennsteig situs. Kalendis Ianuariis 2016 ibi 1717 incolae fuerunt. Kalendis ianuariis 2019 pars urbis Sulahae factus est. Oppidum nodum commeatus fuisse constat.

Historia[recensere | fontem recensere]

Vici prima mentio fuit anno 1406 quem fabri silvatici variis locis dispersi condiderant. Apud Montem ferreum magnum (Großer Eisenberg) 908 metra altum metalla multa iam Medio Aevo commercium cum armariis Sulahae incitabant, quod divitias haud paucas afferebat. Sulaha anno 1634 demolita incolae aliter pecuniam facere coacti sunt. Anno 1850 metalla omnino cessabant quiescebanturque. Silvae labores dabant e.g. caesoribus, resinariis, picem coquentibus, molendariis, luminariis, equitariis, instrumentorum musicorum conficientibus, fabris vitreis. Organorum tubulatorum fabricatores Wagner, Schmidt, Müller, Hollandt, Kühn vere illustres facti sunt, vitrea tractatio quoque magni momenti fuit.

Incendio anno 1872 saeviente Schmiedefeld oppidum omnino destructum est. Tantummodo fanum saeculi septimi decimi integrum remansit. Tecta aedificiorum omnium schistis lapidis sunt, quod visum bellum praebet.

Ecclesia Redemptoris

Oeconomia hodie[recensere | fontem recensere]

Maximi momenti hodie sunt res periegeticae. Iam plus quam saeculum unum non solum athletica hibernalis dominatur, sed refugia repositoria aestate quoque petuntur. Zona biosphaerica in valle Vessertal orbibatis multa pulchra offert. Quotannis cursores in certamine Guts-Muths-Rennsteiglauf (pro Ioanne Christophoro Frederico Gutsmuths nominato) certatum conveniunt. Hieme nartarores campestres permulti hic versantur, sed etiam anabathrum unum nartatores Alpinos indulgentia corrumpit.

Excursiones ad Frauenwald[recensere | fontem recensere]

Statio ferriviaria Rennsteig

Haud procul a Schmiedefeld locus periegeticus Thuringiae verisimiliter antiquissimus Frauenwald situs est, qui anno 1218 ex monasterio In silva ad Mariam exortus est. Ibi ecclesia secundum ichnographiam Caroli Friderici Schinkel erecta invenitur, ubi saepe organoedi concentus dant. Inter Frauenwald et stationem ferriviariam Rennsteig reperitur castellum subterraneum olim secretum, quod tempore Rei publicae democraticae Germanicae munere fungebatur et hodie a multis visitatur. Ab statione ferriviaria citata omni septimanae fine tramina Ilmenaviam vehuntur.

Externi nexus[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Schmiedefeld am Rennsteig spectant.