Jump to content

Thomas (apostolus)

E Vicipaedia
(Redirectum de Sanctus Thomas Apostolus)
Vide etiam paginam discretivam: Sanctus Thomas (discretiva).
Wikidata Thomas (apostolus)
Res apud Vicidata repertae:
Thomas (apostolus): imago
Thomas (apostolus): imago
Nativitas: 1. saeculum; Galilaea
Obitus: 3 Iulii 72 CE; Mylapore
Patria: Roma antiqua

Memoria

Sepultura: San Thome Basilica
Sanctus, sanctus (feriae die 3 Iulii, Ecclesia Catholica Romana, 6 Octobris, Ecclesiae Orthodoxae)

Thomas (Graece Θωμᾶς, ab Aramaico תוּמָא, "geminus"), etiam Didymus (Δίδυμος, nomen Graece redditum) appellatus, fuit unus ex duodecim apostolis Iesu, cuius vita in Novo Testamento Bibliorum Christianorum describitur.

In Evangelio secundum Ioannem

[recensere | fontem recensere]

Tria de eo narrantur in Evangelio secundum Ioannem, unde arguitur huius apostoli indoles. Primo, cum apostoli conarentur avertere Iesum a reditu in Bethaniam ex evidenti vitae periculo, quod incurrisset, Thomas impavide inquit "Eamus et nos, ut moriamur cum eo!".[1] Secundo, in Ultima Cena Christus ita apostolos allocutus est: "In domo Patris mei mansiones multae sunt; [...] vado parare vobis locum. [...] Et quo ego vado, scitis viam". Thomas, qui rem probe intelligere optabat: "Domine," inquit, "nescimus quo vadis; quomodo possumus viam scire?". Cui respondit Iesus: "Ego sum via et veritas et vita; nemo venit ad Patrem nisi per me".[2] Tertio, cum Christus resurrexisset, discipulis congregatis sero apparuit dixitque eis "Pax vobis" et eis manus et latus ostendit. Sed, hoc audito, Thomas, qui aberat, sic inquit: "Nisi videro in manibus eius signum clavorum et mittam digitum meum in signum clavorum et mittam manum meam in latus eius, non credam". Post octo vero dies, iterum discipulis congregatis etiam cum Thoma, venit Iesus "ianuis clausis" et dixit: "Pax vobis". Deinde dixit Thomae: "Infer digitum tuum huc et vide manus meas et affer manum tuam et mitte in latus meum; et noli fieri incredulus sed fidelis!". Et Thomas respondit: "Dominus meus et Deus meus!". Deinde Iesus inquit "Quia vidisti me, credidisti. Beati, qui non viderunt et crediderunt!".[3][4]

Aliae traditiones

[recensere | fontem recensere]

In aliis scriptis Thomas traditur evangelium nuntiavisse Parthis[5] et Persis[6] sepultumque esse Edessae.[7] Alii tradunt eum fidem Christi praedicasse etiam in India, ubi martyr occubuisset.[8] Christiani Syri in India ad Malabar degentes, hodie Sancti Thomae dicuntur.[4]

  1. Ioh. 11.16.
  2. Ioh. 14.2–6.
  3. Ioh. 20.19–29.
  4. 4.0 4.1 Haec pagina verba incorporat ex Aegidii Forcellini Lexico Totius Latinitatis, 1775. Versio interretialis Onomasticon s.v. "Thomas".
  5. Eusebius, Historia ecclesiastica 3.1.
  6. Hieronymus, De vitis Apostolorum 5
  7. Rufinus, Historia ecclesiastica 3.5; Iohannes Chrysostomus, Homilia 26 in Hebr. 2.
  8. Greg. Naz., Orat. 33. ad Arian. 11., Niceph. h. e. 2. 40. et Inscr. Oodeypure prope Sagur in India orientali reperta

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Thomam spectant.
Lexica biographica:  Gran Enciclopèdia Catalana • Den store danske • Deutsche Biographie • Treccani • Store norske leksikon • Большая российская энциклопедия •
Sancti

Haec stipula ad religionem spectat. Amplifica, si potes!