Samuel Abal

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Samuel Abal
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 20. century;
Patria: Papua Nova Guinea

Officium

Munus: Politicus

Consociatio

Factio: National Alliance Party

Samuel Tei Abal, vulgo saepius Sam Abal (natus die 26 Iunii 1958) est politicus Papuae Novae Guineae. Filius politici Tei Abal, qui inter conditores Papuae Novae Guineae liberae celebratur, Samuel Abal in Australia in artes diplomatica eruditus est.[1] Legatus est parlamento Papuae Novae Guineae pro pago Wabag provinciae Enga. Minister a rebus externis fuit ab anno 2007, primo ministro Michaele Somare. A quo die 7 Decembris 2010 ad officium primi ministri vicarii promotus, Samuel Abal bis primus minister ad interim meruit, a die 13 Decembris eiusdem anni ad 17 Ianuarii anni insequentis et a 4 Aprilis 2011 usque ad 2 Augusti 2011.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Locum studiorum non repperimus

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Ministri rerum externarum Papuae Novae Guineae 1988–
National Emblem of Papua New Guinea.svg
Michael Somare 1988 • Ioannes Kaputin 1992 • Iulius Chan 1994 • Kilroy Genia 1996 • Christophorus Haiveta 1997 • Kilroy Genia 1997 • Roy Yaki 1997 • Michael Somare 1999 • Ioannes Kaputin 1999 • Michael Somare 2000 • Bart Philemon 2000 • Ioannes Pundari 2001 • Ioannes Waiko 2001 • Rabbie Namaliu 2002 • Michael Somare 2006 • Paulus Tiensten 2006 • Samuel Abal 2007 • Don Polye 2010 • Ano Pala et Paru Aihi 2011 • Puka Temu 2012 • Rimbink Pato 2012