Petrus O'Neill

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Petrus O'Neill
Res apud Vicidata repertae:
Petrus O'Neill: imago
Nativitas: 13 Februarii 1965; Ialibu-Pangia District
Patria: Papua Nova Guinea

Officium

Officium: Prime Minister of Papua New Guinea
Munus: Politicus

Consociatio

Factio: People's National Congress Party

Memoria

Laurae: Companion of the Order of St Michael and St George

Petrus O'Neill, vulgo plene Peter Charles Paire O'Neill (natus die 13 Februarii 1965) est politicus Papuae Novae Guineae.

Petrus O'Neill in pago Ialibu-Pangia natus est, patre Australiano e stirpe Hibernico, matre Papuana. Alumnus est universitatis Papuae Novae Guineae ubi rebus commercialibus studuit. Ab initio negotiator, anno 2002 parlamento Papuae Novae Guineae legatus est. Thesaurarius ab anno 2007 meruit, primo ministro Michaele Somare. Quo aegrotante, Samuele Abal primo ministro ad interim facto, Petrus O'Neill anno 2011 ineunte minister ab operibus publicis merebat usque diem 2 Augusti 2011 quo ipse suffragio parlamenti primus minister ad interim fit. Somare bis anno 2011 se in officium restituere temptans, O'Neill nihilominus die 4 Augusti 2012 primus minister rite confirmatus est.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]