Sagaris

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Sagaris
Sagaris
Longitudo 824 km
Area ex qua aqua affluit 53800 km²
Principium Mons Taurus (Turcia)
Ostium Pontus Euxinus
Regio Turcia

Sagaris[1] (Turcice Sakarya Nehri; Graece Σαγγάριος) est flumen longitudine post Halyn et Irin tertius Turciae.

A fluminis nomine Turcico provincia Sakarya nomen traxit.

Mythologia[recensere | fontem recensere]

Nympham fluminis Sagaris, cui nomen erat Sagaritis, Attis amavit uxoremque habere voluit. Quam ob rem Cybele Sagaritidem interfecit, Attin autem furore, ut se ipsum exsecaret, commovit, ut Ovidius poeta narrat.[2]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Acc. -im, Abl. -ī, m. - Etiam Sagarius, -iī, m., Sagiarius, -iī, m., Sangarius, -iī, m., vide: [http://www.zeno.org/Georges-1913/A/Sagaris?hl=sagaris Karl Ernst Georges: Ausführliches lateinisch-deutsches Handwörterbuch. Hannover 1918 (8. ed., repr. Darmstadiae 1998), Vol. 2, Col. 2451.
  2. Ovidius, Fasti 4, 222-242.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Sagarim spectant.