Sabbatum in religione Christiana
Appearance
Sabbatum in religione Christiana varia, secundum confessionem, significat. Observantiae sabbati discerni possunt traditiones tres:
- Sabbatum die Saturni observatum, sicut est in religione Iudaica, e.g. in Ecclesia Adventistarum Septimi Diei
- Sabbatum die Solis observatum, praecipue apud Puritanos Britanniae et Americae Septentrionalis
- Sabbatum non observatum, saepe interpretationis typologicae notionis Sabbati causa
Ad hoc Latine sabbatum vel sabbata (pl.) aliquando ut synonynum diei Saturni usurpatur, exempli gratia, apud Suetonium: "Diogenes grammaticus, disputare sabbatis Rhodi solitus, venientem eum, ut se extra ordinem audiret, non admiserat ac per servolum suum in septimum diem distulerat."[1] In aliquibus linguis Europaeis verba derivata ex Latino sabbatum vel Graeco Σάββατον pro die Saturni absolute adhibentur, exempli gratia, Hispanice sábado, Italiane sabato, Francogallice samedi (ex sermone vulgari *sambati dies), Theodisce Samstag,[2] Russice суббота subbota, Graece hodierne Σάββατο.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Lewis & Short, s.v. "sabbatum"; Suetonius, libri de Tiberio capitulo 32.
- ↑ In nonnullis autem regionibus dicitur Sonnabend (i.e. vesper (antecedens diem) Soli) vel Satertag (i.e. dies Saturni).