Rye

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Despectus in turrim castelli Yprae ex turri ecclesiae Sanctae Mariae.

Rye est parvum oppidum et paroecia civilis in Districtu Rotherano? in Sussexia Orientali Angliae situm, duo milia a mari inter confluentes fluvios tres: Rother?, Tillinghamiam?, et Brede?.

Olim pars fuit associationis administratoriae commercialisque Quinque portuum (ut e.g. et Hastinga). Qui locus saepius petitus et destructus est, e.g. anno 1377 a Francogallis. Portu siccante commercia interire coeperunt. Nostris diebus res periegeticae maxime vigent in loco, qui genus mediaevale proprium conservare potuit. Nunc chiliometra tria oppidum Rye a mari separant, quod attinet ad districtum Rother incolas circiter 4600 habens.

Res aspectabiliores[recensere | fontem recensere]

  • Ecclesia paroecialis Sanctae Mariae: Delubrum saeculo XII erectum in temporum cursu pluries reconstructum est; hodie mixtio architectonica singularis ibi videtur inter genera Normannicum, Anglicum pristinum, decorativum, modernum. Horologium anno 1560 Winchelsea in oppido creatum est quod vetustissimum horologium totius Angliae esse nonnulli dicunt. Super horologii digitos utrumque ad latus tabulae commemoratoriae sunt quibus nomen Quarter Boys - ad horas quadrantas indicandas. Altare ligneum pretiosum saeculi XVIII est velut candelabrum in choro pendens. Saeculi XIX sunt pelvis baptisterii et variae splendidissimae fenestrae.
  • Turris castelli Rye: area ista rectangularis cum turribus angularibus tribus semirotundis et turribus minoribus excubatoriis saeculi XIX olim ad castra saeculi XIII erecta pertinebant. Saeculo autem XVI politici locum in carcerem transformarunt. Anno 1928 formam hodiernam assumpsit et museum sartum et tectum conservat ubi historia oppidorum in associatione Quinque portuum feliciter coadunatorum narratur. In viridario circumcirca tormenta bellica posita sunt, unde visione perpulcra in plagas circumiacentes frui potes.
  • Strata Mermaid inter vias stratas maxime bellas numerari potest - procul dubio.
  • Caupona Mermaid clancularios multos alliciebat quae et nunc imaginem obscuram dat et domum typicam saeculis inter XV et XVII erectam praesentat. Adversus cauponam est "House Opposite" quae domus ita appellatur quoniam saepe peregrini falso eo missi sunt, qui clancularios convenire volebant.
  • Domum Lamb House in Via occidentali sitam annis inter 1898–1916 scriptor Americanus Henricus James incolebat antequam scriptor Anglicus E. F. Benson ibidem habitaret. Iste vir annis inter 1934–1937 demarchi munere functus est.
  • Landgate: agitur de porta urbana saeculi XIII; aliae portae non iam sunt.
  • In pristino monasterio Augustianorum officina fictilis est nunc.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Rye spectant.