Latinitas nondum censa

Romeus (persona)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
"Romeo and Juliet", pictura Ford Madox Brown anni 1869 vel 1870

Romeus[1] (aliter Romeo, Rhomeo) est protagonista fabulae Italianae in urbe Verona gestae; is amore Iuliettae captus illam clam in matrimonium ducit, adiuvante fratre Laurentio de Regio Franciscano; quae res ex inimicitia familiarum mortem amantium amborum movet.

Ricardus Burbage histrio qui fortasse primus personam Romei in ludo scaenico Shakesperiano Romeo and Juliet anno fere 1597 egit

Historia primum anno fere 1530 a Ludovico da Porto in libello Historia novellamente ritrovata di due nobili amanti refertur; post eum a Matthaeo Bandello in collectaneo Novelle anno 1554, titulo renovato "La sfortunata morte di due infelicissimi amanti, che l'uno di veleno, e l'altro di dolore morirono". Huius versio Francogallica (titulo "Histoire ... de deux amants, dont l'un mourut de venin, l'autre de tristesse") Petrus Boaistuau in collectaneo Histoires Tragiques anno 1559 inclusit (quem librum partim ille, partim Franciscus de Belle-Forest confecerat). Historia de Romeo et Iulietta ex Histoires tragiques Gulielmus Painter Anglice vertit oratione soluta annoque 1567 divulgavit, titulo The Goodly Hystory of the True and Constant Love between Rhomeo and Julietta; iam autem Arthurus Brooke in carmine verterat cuius titulus est The Tragicall Historye of Romeus and Iuliet, anno 1562 divulgatum. E lectura carminis a Brooke compositi Gulielmus Shakesperius anno fere 1592 ludum scaenicum suum Romeo and Juliet elaboravit.

Nomen Romei commemoratur in taxo specifico Zygaena romeo.

  1. Warning icon.svg Fons nominis Latini desideratur (addito fonte, hanc formulam remove)