Rodolphus Graziani
Obitus: 11 Ianuarii 1955; Roma
Patria: Italia, Regnum Italiae
Nomen nativum: Rodolfo Graziani
Memoria
Rodolphus Graziani (Italiane Rodolfo Graziani) (natus Filictini 11 Augusti 1882; mortuus Romae 11 Ianuarii 1955) fuit generalis politicusque Italicus.
Per primum bellum mundanum adhibitus est? in regio exercitu Italico. Temporibus inter primum et secundum bellum mundanum se convertit ad Fascismum, deinde vir maximi momenti factus est. Per Imperii Italici bella ducis officium habuit: in Libyae recuperatione (1921–1931), in bello Aethiopico (1935–1936), ac deinde in bellatorum Aethiopicorum sedando? (1935–1937). Eius partes in Libya suaeque ferae? rationes sibi cognomen ''Fezzanis Carnifex'' meruerunt.? Cum secundum bellum mundanum motum esset, Graziani superior imperator praefectusque Libyae Italicae factus est, succedendo Italo Balbo. In Africa Septentrionali, praefuit exercitui Italico per agressionem ad Aegyptum ac per Pyxidem Nauticam operationem?, qui advenit ad calamitatem militarem: milites Italici, qui Britannicis superiores? erant, quater sed inferiores in exercitatione bellica inopesque belli apparatus, vehiculi et unitatis, passi sunt eorum historiae maximum detrimentum. Graziani suam culpam excusavit, describendo conflictum inter Italicos et Britannicos ut ''siphonapterae bellum contra elephantum'', at Benitus Mussolini detrimenti totam culpam ei attribuendo, eum exauctoravit.
Post aliquanto otii periodum, Graziani accepit officium ''defensionis domestici ministerii'' in re publica sociali Italica a Mussolini, obtinuitque hoc officium usque ad ruinam finalem anno 1945. Post bellum, de causa utendi gasum sinapem diruendique crucis Rubrae valetudinaria per bellum Aethiopicum, Graziani, ex Aethiopiae gubernationis petitione, insitus est in Nationum Unitarum indice sceleris bellici, at numquam inquisitus erat. Aethiopiae petitio ad Rodolphi Graziani reddendum negata est ab Italia anno 1949; sed ab adiuvando hostem inquisitus et condemnatus est ad? 19 anni? carceris, at degit quattuor mensem in carcere postea liberatus est. Deinde se ad motum socialem Italicum inhaesit et factus est eius honorarius praesidens. Anno 1955 mortuus est.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Lexica biographica: Gran Enciclopèdia Catalana • Den store danske • Deutsche Biographie • Dizionario biografico degli Italiani • Treccani • Store norske leksikon • Большая российская энциклопедия • |