Robigo (morbus)
Appearance
Vide etiam paginam discretivam: Robigo (discretiva).

Robigo est morbus plantarum, cuius causa est fungus parasiticus ordinis Puccinialium, qui ordo etiam Uredinales dictus est eo quod plantae uri videantur. Partes aegrae colore enim rubicundo adficiuntur, robiginosi ferri simili, unde nomen huius morbi. Maximi momenti sunt species generis Pucciniae, quae frumenta, exempli gratia triticum parasitantur.
Apud antiquos Romanos etiam dea Robigo fuit (nisi nonnumquam deus erat Robigus nomine) quae agricolis placanda erat ne segetibus noceret : nam frumenta vastabat.
Plura legere si cupis
[recensere | fontem recensere]- Gilles Denis, "Transmission des idées savantes sur les maladies des plantes à travers les textes Grecs, Latins, Arabes puis modernes", in Monde rural et histoire des sciences en Méditerranée, Presses universitaires de Perpignan, 1998ː 125-150
- Ramesh Maheshwari, "A scourge of mankind: From ancient times into the genomics era", Current Science, 2007ː 1249-1256
- Harri Meier, "Quelques descendants de « rōbīgo »", Bulletin hispanique, 1950ː 73-80
- Jan C. Zadoks, "Fox and Fire – a Rusty Riddle", Latomus, 2007ː 3-9
