Robigus
Vide etiam paginam discretivam: Robigo (discretiva)

Robigus (-i,m., vel etiam Rubigus) est antiquus deus Romanus a rusticis cultus, cuius feriae publicae, Robigalia, die 25 Aprilis celebrabantur. Velut personificatio quaedam erat morbi virentium, quae robigo vocabatur ob similitudinem robiginosi ferri : itaque ab agricolis placari debebat, ne segetibus noceret. Quod genus deorum postea ab auctoribus Christianis irrisum est, tamquam antiqui Romani etiam de malis pestibus deos effecissent[1].
Deus est apud Varronem et Verrium Flaccum, item apud Aulum Gellium. Mox tamen, ut dea, Robigo (-inis, f) cum ab Ovidio Columellaque invocatur tum etiam apud auctores Christianos, id est eodem nomine quo morbus ipse.
Ille deus nomen suum e colore aegrorum virentium duxit : nam 'robus' forma rustica adiectivi rubri est.
Fontes[recensere | fontem recensere]
- Aulus Gellius libro quinto Noctium Atticarum XII,14.
- Columella libro decimo de Re rustica, versibus 341-342.
- Fasti Praenestini
- Ovidius, libro quarto Fastorum versibus 905-942.
- Plinius octavo decimo libro Naturalis Historiae, capitulo 285.
- Varro libro primo Rerum Rusticarum I,6.
- libro sexto de Lingua Latina, capitulo sedecimo
Notae[recensere | fontem recensere]
- ↑ Lactantius, De Institutione divina I,20,17.